CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1558352 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1558352.

Nodus 1558352 in documento skrl-3.xml


§ 21 Primus constitutionis naevus: ordo regiae successionis nuspiam pragmatice stabilitus.

1 Iuvat jam totam hanc periodum sub unum obtutum collocare.

2 Delata in abstracto per primitivum pactum domui Arpadianae successio tota haec epocha nuspiam determinata fuit; cum plerique scriptores nostri lectores in contrariam sententiam obtorto, ut ajunt, collo pertrahere conentur, libet id per specifica facta illustrare.

4 Bona primorum ducum sorte evenit quod singulus eorum tamdiu vixerit donec primogenitus ejus adolevit. 5 Pronum itaque iis fuit nationem eo pertrahere ut primogenitum se adhuc vivis pro successore agnoscat. 6 Verum non est haec characteristica stabilitae primogeniturae nota; hac enim arte parentes etiam in regnis, ubi libertas electionis maxime vigebat, usos fuisse constat; res haec ab iis casibus metienda venit quando rex, aut nullam, aut minorennem, aut plures etiam adultas masculas proles reliquit.

7 Primus casus, dum nempe rex nullum reliquit filium, statim post funus S. Stephani se evolvit. 8 Si primogeniturae ordo jam stabilitus fuisset, huic Andreas I succedere debuisset. 9 Regnavit vero Petrus, qui ex Arpadiana styrpe per masculum ne descendebat quidem. 10 Ut vim exempli hujus elevent, alii id matris suae Giselae artibus perfectum fuisse, alii id inde evenisse dicunt, quod metuerunt proceres ne sub Andrea in Christianis sacris necdum satis firmato, religio pessum eat. 11 Verum si primogeniturae ordo pragmatice stabilitus fuisset, apud armatam, ut tunc erant Hungari, gentem potentia matris regis nunquam eo assurgere potuisset ut eam in primo statim successionis casu evertat. 12 Metus perdendae religionis ad solos episcopos et aliquot fortasse optimates poterat pertinere. 13 Ipsum nationis corpus aliter sensisse ex iis, quae post ea sub Andreae I in excidium religionis acta sunt, satis apparet.

14 Andreas I ne exauctorato quidem Petro ad avitum solium pertingere potuit, verum admotus ei fuit Aba, qui Arpadianam domum tantum per uxorem contingebat. 15 Ut hujus exempli vim effugiant, adversarii Abam tantum exercitus ducem contra Petrum creatum, regiam potestatem inique arripuisse contendunt. 16 Sed frustra, quando vetustissimi et temporibus illis proximi scriptores eum regem dictum fuisse agnoscunt (a).

17 Secundus casus, minorennis nempe filii, jam sub Andrea I se evolvit. 18 Huic enim, si primogeniturae ordo stabilitus fuisset, filius Salomon continuo succedere debuisset, sed cum minorennis adeoque regnando adhuc incapax fuerit, rerum potitus est Bela I, Andreae I frater. 19 Hic iterum id peculiari per Andream, antequam adhuc filium sustulisset, cum Bela inito pacto evenisse dicunt. 20 Verum stabilito semel successionis ordine, non est amplius in regis potestate eum per privata pacta cum fraude tertii immutare, et Andream ipsum pactum hoc postea armis, sed necquidquam rescindere voluisse constat, nulla certe alia de causa quam quod Hungari maluerint a rege jam maturo gubernari (b).

21 Delato semel Belae I regno, juxta primogeniturae ordinem eidem filius Geyza I succedere debuisset, sed quis interea Salomon adoleverat, placuit ad hunc, adeoque Andreae lineam redire. 22 Dicunt hic iterum Geyzam Salomoni regnum sponte cessisse. 23 Verum quod cessionem hanc praesens cum valido exercitu, qui a partibus Salomonis stabat, Henricus IV imperator expresserit, et aevi ejus monumenta et, quae postea inter fratres hos subsecuta sunt, civilia bella satis remonstrant, quae non secus quam deturbato e solis Salomone defervescere potuerunt (c).

24 Geyzae I jam anno 1075. superstites fuisse filios, anno vero 1077. eum fatis cessisse constat. 25 Nisi hi intra hoc biennium obiverunt, ad horum natu maximum juxta primogeniturae ordinem regnum devolvi debuisset. 26 Regnavit tamen frater Geyzae S. Ladislaus, et quidem, ut patriae chronica diserte habent, a statibus electus; quod utique stabilito semel successionis ordine locum habere non potest (d).

27 Tandem post 100 a suscepto per S. Stephanum regimine annos primus patri suo immediate successit Colomannus, huic vero filius ejus Stephanus II. 28 Hoc improli decedente, cum Borichium Colomanni filium ex adulterio natum fuisse nunquam jure evictum fuerit, si fixus fuisset successionis ordo, hic, uti complures e natione contendebant, regno admoveri debebat. 29 Visum est potius Belae II, etsi caeco, Lamperti, S. Ladislai fratris, ex filio Almo nepoti regnum deferre.

30> Huic iterum filius Geyza II immediate successit. <31 Sub hoc tertius, nempe dum rex plures jam adultos filios reliquit, casus se evolvit. 32 De principio quidem primogenito Geyzae Stephano III fasces delatae fuerunt. 33 Verum dum postea imperator Emanuel pro ejus tertiogenito Stephano urgeret, status et primogenitum exauctorarunt, et neglecto secundogenito Ladislao, tertiogenitum, Stephanum nempe IV, regem proclamarunt. 34 Verum quidem est id status terrore exercitus, quem imperator Emanuel adduxerat, permotos fecisse. 35 Verum si pragmatice defixus fuisset succesionis ordo, non potuisset Emanuel ambitiosis suis consiliis illud obtinere quasi receptum esset apud Hungaros illud institutum, ut non filiis, sed fratribus regis successio deferatur. 36 Quamvis enim axioma hoc per Hungaros nunquam adoptatum fuerit, ex iis tamen, quae jam dicta sunt, satis apparet quod decedente, relicto minorenni adeoque gubernii adhuc incapace filio, rege Hungari maturum jam regis fratrem plus vice semplici in regem adoptaverint.

37 Omnibus tribus his fratribus sine sobole emortuis, redivit quidem regnum juxta primogeniturae ordinem ad Belam III, Geyzae II quartogenitum, verum inter hunc etiam, et juniorem ejus fratrem Guitardum, seu Arpadum studia nationis adeo distracta fuere, ut civili bello, quod Belae III feliciter cessit, decerni debuerit uter imperaret.

38 Belae III primogenitus Emericus pacate quidem successit, sed hic, ut securum se efficiat de primogeniti sui Ladislai successione, veterem se adhuc vivo filium coronandi artem resumpsit.

39 Ladislao in infantia sublato successit quidem ex ordine primogeniturae Andreas II, Emerici frater. 40 Verum et hic ad firmandam primogeniti sui Belae IV successionem eum se vivo fecit coronari. 41 Et tamen ne hoc quidem obstante cum subinde alienum erga hunc animum contraxisset, de nascituro e posteriori sua conjuge filio cum Belae IV fraude solio admovendo consilia agitabat, cum eum mors oppressit, adeo principia successionis regiae fluctuabant.

42 Bela IV primogenitum Stephanum V perinde se vivo corona redimiri procuravit, huic vero primogenitus Ladislaus IV ex ordine successit.

43 Verum hoc improli decedente Andreae III, Andreae II e posthumo suo filio Stephano nepoti, quem ex geniturae ordine successio reipsa respiciebat, eam contravertit Carolus Martellus eo unice nomine, quod is propiore gradu, licet per foemineum tantum sexum, Arpadianam domum contingat; erat enim Mariae, Stephani V filiae, ex Carolo Siciliae rege filius. 44 E quo apparet ne id quidem satis exploratum fuisse an remotior masculus proximiorem sexum foemineum excludat.

45 Frustra itaque sunt omnes illae, quas patroni contrariae sententiae e diversis diplomatibus sollicite conquisiverunt, primogeniturae ordinem praedicantes clausulae; quis enim prohibebit reges ne clausulas infundatis licet praetensionibus suis faventes propriis diplomatibus inserant? 46 Res ipsa eventuumque vices et factorum series indagari debet.

47 Haec autem aperte ostendunt in secundo, tertio et ultimo periodi hujus rege vel id in quaestionem vocatum fuisse, an masculo prae foemineo sexu ius competat successionis; ostendunt post 100 ab aditu per S. Stephanum regimine annos primum patri suo immediate successisse Colomannum; ostendunt neglecto minorenni Andreae I filio Salomone fratres ejus primum Geyzam I, tum S. Ladislaum paene invitos electos fuisse; ostendunt Belae I non filium ejus Geyzam I, sed Salomonem fraternalem suffectum fuisse; ostendunt juniorem licet fratrem Guitardum Belae III regnum eripere voluisse; Stephanum vero IV aeque minorennem natu primogenito Stephano III reipsa etiam eripuisse. 48 Ostendunt denique ipsum Andream II coronato licet jam primogenito Bela IV regnum in nasciturum primo e posteriori consorte filium transferre voluisse, adeoque delata tantum in abstracto domui Arpadianae successione circa hujus ordinem nulla fixa principia viguisse satis apparet. 49 Id quod aliorum etiam, qui Europaea regna condidere, barbarorum, Francorum in Italia, Nordmanorum in Anglia, Visigothorum in Hispania, et Longobardorum in Italia exempla satis ostendunt.

50 (a) Simon de Keza: "Principes et nobiles Hungariae episcoporum consilio... Abam sororium S. Stephani super se regem praefecerunt;" Archid. de Guerche: "duces, episcopi, comites... Samuelem ducem regem dicunt."

51 (b) Thuroczius part. 2, cap. 44-o: "Quia vero carnalis amor et consanguinitatis affectio solet impedire veritatem... vicit filialis amor in Andrea, et rupto foedere... filium suum Salomonem infantulum adhuc V annorum super totam Hungariam in regem fecit inungi et coronari." 52 En veram causam quare non multo post potior nationis pars Belae I contra Andream adhaesit!

53 (c) Lege illa in Prayo, Palma et aliis.

54 (d) Chronicon Thuroczii parte 2, cap. 56-o: "convenit universa multitudo nobilium Hungariae ad (...) Ladislaum, et eum communi sensu parili voto, consona voluntate ad suscipienda regni gubernacula concorditer elegerunt.”