CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1558309 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1558309.

Nodus 1558309 in documento skrl-3.xml


§ 20 Uti et sub Stephano V, Ladislao Chuno, et Andrea III.

1 Stephanum V, Ladislaum Chunum, et Andream III inaugurale dixisse sacramentum nullum quidem hactenus diplomaticum vestigium eruimus; quod tamen Andreas III inaugurale diploma ediderit, e recens protracto Vladislai I diplomate satis apparet, quo hujus de 1298. decretum per extensum transumit et confirmat. 2 Cum Hungari retinendi prisci moris

20.2 moris: mores B

semper admodum tenaces fuerint, forte ab exemplo regis hujus argui potest reliquos etiam ejus praedecessores inauguralia diplomata edidisse, sicut vicissim, cum aliquot ejus praedecessores inaugurale nuncupasse sacramentum superius ostensum sit, hos etiam postremos tres primae periodi reges id praestitisse vix dubio locus videtur. 3 Comitia certe eos praeter Stephanum V, qui biennio tantum regnavit, identidem celebrasse, adeoque avitam constitutionem haud mutasse, jam in Vestigiis Diaetarum ostensum est.