CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1558208 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1558208.

Nodus 1558208 in documento skrl-3.xml


§ 18

1 Andreas II vix solutis anni 1222. comitiis debuit contraria eorum omnia, quae in decreto hoc constituta sunt, egisse, cum in subsequo 1231. ejus decreto (a) omnia haec totidem ferme verbis denuo prohibeantur. 2 Immo nova eum insuper cumulasse aggravia docet articulus 28, e quo patet quod subditos privatorum ad praestandas ad aedificia, ad hortos regios operas, et ad indagines, quae indubie venationi tantum deserviebant, secandas coegerit; docet etiam articulus 29-us quod inducta licet contra primitivum institutum vicesimae e clericali decima partis exactione non contentus, amplius etiam exigere incoeperit; docet articulus 6-us quod inusitatum antea tributi genus, lucrum camerae induxerit; docet denique articulus 33-us quod tributi marturinarum nomine stabiliti quantitatem augere et competentem inde etiam domino terrestri tertiam partem sibi arrogare debuerit (b). 3 Decretum hoc jam nec palatinalis inspectionis nec Andreae de libera resistentia clausula praesidio fulcitur; penes solum regis filiorumque suorum juramentum et intentatam excommunicationis poenam subsistit.

4 (a) Vide decretum hoc in Vestigiis Diaetalium Actorum pag. 134. et sequentibus.

5 (b) Denariorum, qui a liberis, sed non nobilibus exigebantur, duas partes regi, tertiam domino terrestri competiisse e fundationalibus S. Stephani, quas pro abbatia Pecsváradiensi edidit, quasve Koller in Historia Episcopatus Quinqueecclesiensis protulit, apparet; cum enim ibi dicatur: "insuper et liberorum denariorum tertiam partem, quam ex advenis in terra ecclesiae habitandis debentur, ad calceamenta fratrum concessimus," apparet quod S. rex competentem jure dominii terrestralis tertiam fratribus contulerit, reliquas duas tertias ad jus regium spectantes sibi reservaverit. 6 Cum Colomannus liberis denariis marturinarum tributum substituerit, harum depensio quod idem jus subiverit, docet ipse, de quo sermo est, articulus 33-us; verum debuit Andreas partitionem hanc excedere. 7 Vide in Vestigiis Diaetarum ad hunc articulum notam (c) pag. 120.