CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1558155 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1558155.

Nodus 1558155 in documento skrl-3.xml


§ 17 Et haec non tum primum stabilita, sed tantum renovata fuit.

1 Ac haec quidem prima est, quam in scriptum redactam tenemus, regni constitutio. 2 Cum tamen Andreas II se libertates a S. Stephano concessas tantum renovare in praefatione profiteatur, constitutio haec jam sub S. Stephano stabilita, nunc vero tantum renovata fuerit (a); constat enim quod tributorum objectum jam sub Colomanno in comitiis pertractatum fuerit. (lib. III, cap. 45. 78. 79. 80. et 81). 3 Constat quod plurimae leges, quae ad securitatem proprietatis referuntur, velut circa liberam de bonis suis disponendi facultatem, circa regulas successionis, circa dotes viduarum, et quartam puellarum jam sub S. Stephano, S. Ladislao, et Colomanno in diaetis perlatae fuerint. 4 Constat quod jam sub iisdem regibus numerosae circa judiciorum formam in comitiis editae sint constitutiones; constat denique quod longe ante Emericum, qui ante Andream II regnavit, reges inaugurale deposuerint iuramentum (b).

5 (a) Vide in Vestigiis Diaetarum ad ingressum Decreti Belae IV notam (c) pag. 135.

6 (b) Iam anno 1204. Pontifex ad Strigoniensem scribens ita loquitur: "Recepturus ab ipso patre (nempe Emerico) filii sui (nempe Ladislai) vice corporaliter iuramentum (...) sicut progenitores sui (...) impenderunt;" vide Vestigia Diaetarum pag. 78; anno vero 1214. inter privilegia Strigoniensis archiepiscopi Pontifex numerat: "praestatio quoque sacramentorum a regibus et reginis Hungariae eorumque haeredibus." 7 Quod autem sacramentum hoc non ad ecclesiasticas tantum immunitates, sed etiam ad jura regni directum fuerit, docuimus in nota (a) ad §-um 15.