CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1558004 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1558004.

Nodus 1558004 in documento skrl-3.xml


§ 14 Ab hoc usque Andream II inter arbitrarium imperium et oligarchiam fluctuavit.

1 Sub Colomanno suisque usque Andream II successoribus, quod minori nobilitati non jam optimates tantum, sed ipsi etiam reges graves fuerint, docet informis licet, quae anno 1222-o stabilita est constitutio, quam Decretum fundamentale appellamus. 2 Patet enim e hujus articulo 13-o quod optimates, dum ad aulam proficiscebantur, minoribus nobilibus gratuitum indubie victum et pabulum extorquendo, gravia damna intulerint. 3 Patet ex articulo 14-o quod comites populos castri sui oppresserint. 4 Patet ex articulo 30-o quod aliqui ex optimatibus plura officia in se attraxerint. 5 Patet ex articulo 16-o quod alii haereditarios styrpi suae effecerint comitatus; patet denique ex articulo 23-o quod potentiores optimates etiam legali iudicio condemnatos iustitiae vindicativae vi eripuerint. 6 At patet una ex articuli 3-ii §-o 1. quod onerosis ejusmodi descensibus reges etiam ipsi nobiles gravaverint. 7 Patet ex articulo 15-o et 22-o quod homines regii sylvas nobilium per porcos, prata per equos depasci, segetes vero per canes venaticos conculcari permiserint. 8 Patet ex articulo 4-o quod nobiles stabilita sub S. Stephano libr. 2. cap. 5. et 36. disponendi de rebus suis facultate exuerint, bona non tantum capitali sententia affectorum (horum enim bona e lege consvetudinaria in potestatem judicis concedebant) sed etiam naturaliter decedentium occupaverint; imo ne viduis quidem dotem ex iis exolverint articulo 12-o; patet etiam ex articulo 17-o quod bona per praedecessores reges collata nobilibus via facti ademerint. 9 Patet denique ex articulo 2-o quod nobiles absque ullo juris ordine ad civiles et criminales poenas condemnaverint. 10 Cum enim ad omnia haec imposterum non facienda rex se obstringat, tuto statuere licet eadem usuvenisse. 11 Et cum in omnibus his oppressivis punctis servientium tantum seu nobilium mentio fiat, pronum est existimare quod regum necdum tanta potentia fuerit, ut eadem potentioribus optimatibus damna inferre sustinuerint.