CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1557893 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1557893.

Nodus 1557893 in documento skrl-3.xml


§ 13 Forma haec usque Colomannum perduravit.

1 De posterioribus usque S. Ladislaum regibus pauca ad nos usque pertigerunt monumenta. 2 Reducta tamen per S. Stephanum ad priorem monarchico-aristocraticum statum gubernii forma usque Colomannum perstitisse videtur. 3 Nam et coronationis omnium regum praeter Petrum, et celebratorum sub iis comitiorum luculenta jam vestigia tenemus (a), et libri S. Ladislai, et Colomanni testantur quod in comitiis populus, id est minor nobilitas, aequam cum optimatibus partem habuerit (b). 4 Si quae tamen proximioribus aetati illi scriptoribus fides est, gravissima negotia, veluti consensus in propositum a rege successorem (c), exauctoratio prioris et alterius electio (d), tum quoque penes episcopos et optimatos fuit. 5 Tantum, an occasione coronationis inaugurale nuncupaverit sacramentum, non constat.

6 Id constat quod primus statim S. Stephani successor Petrus, homo exter peregrinisque imbutus principiis, pleraque ejus instituta everterit, praecipuis muneribus exteros praefecerit, quin plerasque etiam terras his potissimum contulerit, Hungaros vero gravibus tributis oneraverit. 7 Verum constat una quod successor hujus Samuel cuncta Petri acta resciderit, patriaque adeoque S-ti Stephani instituta revocaverit (e). 8 Constat quod ipse Henricus imperator postquam Hungaros ad recipiendum, ejecto Samuele, regem Petrum persvasisset, hunc ad observanda imposterum Hungarorum instituta obstrinxerit (f). 9 Constat denique quod idem Henricus, dum postea Salomonem in solium Hungaricum restituit, totum iterum Hungariae statum ad morem patrium revocarit (g). 10 Geyzam I in constitutionem regni quidpiam immutasse hactenus non comperi. 11 Sanctum vero Ladislaum eadem rite observasse testes sunt tres decretorum ejus, qui adhuc prostant, libri.

12 (a) Vestigia Diaetarum a pag. 40. usque 58.

13 (b) S. Ladislai lib. I ingressus: "cum universis regni sui pontificibus, et abbatibus, nec non cunctis optimatibus, cum testimonio totius cleri et populi."

14 (c) Chartuitius: "accersitis episcopis et primis palatii, primum cum eis tractavit (nempe S. Stephanus) de substituendo pro se rege."

15 (d) Ioann. archid. de Gverche, dum de exauctorato Petro et Samuele electo narrat: "Duces, episcopi, comites, ad quos de regno providere pertinebat (...) Samuelem (...) regem dicunt."

16 (e) Simon Keza: "Aba... ea, quae Petrus statuerat, in irritum revocans Hungarorum scita jussit observari."

17 (f) Chronicon Budense, capite 31-o: "Henricus regem Hungaris, et Hungaros regi reconciliarit, concessitque potentibus Hungaris Hungarica scita servari et consvetudinibus judicari." 18 E quo una patet in Herm. Contr. errore typothetae loco "Hungarica" irrepsisse "Baiavarica," dum dicit "Hungaros petentes lege Baiavarica donavit." 19 Quis enim credat tenacissimum institutorum suorum populum peregrinam legem uno ictu inducendam ultro orasse.

20 (g) Id enim significare videntur illa Lamb. Schafnaburgensis verba: "Henricus Salomonem in solium patris restituit, oblatisque omnibus, quae regi scrupulum movere, vel regni statum labefactare poterant... remeavit."