CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1557831 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1557831.

Nodus 1557831 in documento skrl-3.xml


§ 11 Subinde in olygarchiam coepit propendere.

1 E converso cum duces non tantum septem illorum capitaneorum posteros, sed promiscue alios etiam supremis regni muneribus admoverent, hi facultates suas extendendi eo faciliorem habuerunt occasionem quo major minoris nobilitatis pars seu in exteris bellis aut occidit, aut ad paupertatem redacta fuit, seu in civilibus motibus infidelitatis nomine bonis suis mulctabatur. 2 Horum posteri, etsi ad ea, quae parentes eorum gessere, eminentia officia eluctari non potuerint, cum tamen amplitudine bonorum, quae possidebant, alios longe anteirent, ad immitationem posteritatis septem illorum capitaneorum, jam pro optimatibus haberi (a) ducisque et horum arbitrio pleraque agi, sicque aristocratia in oligarchiam inclinare cepit.

3 (a) Serius, sed palmare hujus rei argumentum exstat in Mathiae decreto de 1459. articulo 32. in Vestigiis Diaetarum pag. 344, ubi dicitur: "sunt plures nobiles qui quodammodo statum baroniae.... ultra caeteros nobiles habent".