CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1557680 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1557680.

Nodus 1557680 in documento skrl-3.xml


§ 9 Vicissitudines constitutionis Hungaricae, et quod principio fuerit monarchico-aristocratico-democratica.

1 Hungari, sicut aliae, quae reliqua Europae regna condidere barbarae gentes (a) postquam in regno consedissent, monarchico-aristocratico- democraticam imperii formam constituerunt. 2 Dux enim regem, capitanei tribuum aliique superiores militiae praefecti optimates, reliquum nationis corpus quosque subinde Hungari in armorum societatem adsciverant Rutheni, Cumani, et Sclavi populum efficiebant, caetera turba servitutis Jugo premebatur. 3 Ducali domui haereditariam, sed in abstracto tantum, successionem, bonorumque et officiorum largitionem, seu potestatem executivam Hungari continuo detulerunt (b). 4 Legislativam tamen ad comitia totius nationis revocarunt. 5 Ut capitaneis tribuum eorumque posteris majores terrarum plagae conferantur, ut hi maxime conspicuis officiis admoveantur, denique ut praesentaneis in rebus dux eorum potissimum consilio uti possit, passi sunt (c). 6 Verum in omnibus aliis eodem secum jure eos vivere voluerunt. 7 Cum enim omnis Hungarus aut receptus in armorum societatem Ruthenus, Cumanus et Slavus miles, omnis miles nobilis, omnis nobilis a quovis servitio aut tributo duci praestando (militare enim pro patria non servitium, sed praerogativam esse reputabant) immunis fuerit, quoad

9.7 quoad: quod B

ius bona possidendi, magistratus capessendi, et suffragia in comitiis edendi nullum inter optimates, et reliquos nobiles discrimen esse constituerunt.

8 Itaque primis occupati regni temporibus duae tantum hominum classes vigebant: liberi seu nobiles (sub quibus etiam optimates comprehendebantur) et servi. 9 Servis natura sua omnis possessorii incapacibus, totius regni terrae inter nobiles per duces distributae fuerunt. 10 Atque ita cum characteristica democratiae nota sit ut omnis, qui aliquam terrae proprietatem habet, iure civitatis, quod in possessorii, officiorum et suffragii capacitate consistit, gaudeat; cum omnis nobilis jure hoc usus sit; cum denique septem illorum, qui Hungaros ex Asia eduxerant, capitaneorum posteris etiam ius eminentiores occupandi magistratus per ipsum primitivum pactum concessum fuerit, primitivam gubernii Hungariae formam fuisse monarchico-aristocratico-democraticam satis apparet.

11 (a) Vide introductionem Hume, Histoire d’Angleterre , et Robertson, Histoire d’Ecosse .

12 (b) In primitivi pacti ab Anonymo ad nos transmissi cap. 1. tantum vaga haec verba continentur: "de progenie almi ducis". 13 Caeterum jam Arpadum jure bonorum officiorumque largitionis usum fuisse, innumera Anonymi loca demonstrant.

14 (c) "Quod" (verba sunt pacti) "septem principales personae (...) et eorum filii nunquam a honore regni (id est a consilio ducis, et eminentioribus magistratibus) excludentur".