CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1557530 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1557530.

Nodus 1557530 in documento skrl-3.xml


In stricta observandarum formularum et litteralis legis sensus obligatione.

23 a) Primum certas singulae actioni formulas praescripserunt, quas si actor ad amussim non observet, totum ejus institutum evanescere debet, si vero tale, cui lex nullam adhuc actionis formulam praescripsit, factum se evolvat (quod in commercialibus praesertim objectis saepe usu venire solet), actor comitia interpellare debet ut novam facto ejusmodi actionis formulam praescribant. 24 Deinde cum in factis etiam per legem jam decisis ejusmodi circumstantiae se evolvere soleant quae expressis in lege circumstantiis diserte quidem non conveniunt, aliquam tamen cum iis seu similitudinem, seu affinitatem habere videntur, pro his dirimendis aliud, quod aequitatis tribunal appellant, erexerunt.

25 b) Constitutis hac ratione singulae potestati claris limitibus positisque, ne una in alterius exercitium involare possit, his repagulis, superstruxerunt genuinum illud tam civilis, quam et politicae libertatis fundamentum ut nullus civium nisi per legitimi iudicis sententiam aliquod seu in persona, seu in rebus suis capere possit detrimentum. 26 Quod axioma velut in ipsa civilis societatis natura fundatur, etsi omnes etiam illae, quae vel aliquod in gubernii sui forma temperamentum constituerunt, gentes adoptaverint, quia tamen neque adeo claros singulae potestati limites defixerunt, neque hos tantis tamque idoneis praesidiis communiverunt, apud eas persaepe violari consvevit.