CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1557424 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1557424.

Nodus 1557424 in documento skrl-3.xml


Per continuum parlamentum.

14 d) Maximum tamen ne potestas executiva in legislativam serpere possit obstaculum in eo consistit quod natio continua, si exiguas, quas lex constituit, ferias excipias, comitia agat. 15 Haec enim praesentaneum semper adversus quaspiam noxias innovationes remedium adhibere possunt. 16 Ne autem potestas executiva ipsos, si semper iidem sint, repraesentantes in suam partem traducere, aut ipsi legati nationis in aliqua reipublicae noxia principia conspirare queant, lex comitiorum cursum sex annis definivit, quibus transactis natio ad novum iterum repraesentantum delectum procedere debet.