CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1557338 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1557338.

Nodus 1557338 in documento skrl-3.xml


Relate ad potestatem legislativam per illimitatum regis ius interdicendi.

3 a) Ne legislativa de executivae potestatis iuribus quidpiam decerpere sicque aut anarchiae, aut plane seditioni viam parare possit, per illimitatum illud cum senatus superioris, tum regis ipsius interdicendi ius in parte praecautum est. 4 Cum enim nihil sanctionem legis possit obtinere nisi quod conformi horum etiam sensu roboretur, si quid ejusmodi inferior senatus constituat, utique non tantum rex ipse, sed superior etiam senatus, cujus praerogativae cum regis juribus intime nexae sunt, intercedet. 5 Ne vero inferior senatus vi et potentia aliquid ejusmodi moliri possit, per ius comitia instantanee dimittendi, quod regi constitutio defert, satis provisum est. 6 Superior senatus nequid hujusmodi suscipiat, per negatum illi jus leges proponendi suapte impeditur.

7 b) Ne vero optimatum aliquis nimiam arripere potentiam possit, illud fixum principium praestruxerunt quod nullus prorsus magistratus simul duas, seu civilem et militarem, seu illam et iudicialem jurisdictionem exercere possit.