CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1557265 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1557265.

Nodus 1557265 in documento skrl-3.xml


Officia seu obligationes ad quae regem potestas haec obstringit.

24 d) Princeps executivae potestatis officium est perlatas in comitiis leges non modo omnibus subalternis iurisdictionibus, quae instrumenta et, ut ita dicam, canales efficiunt, per quos potestas executiva munus suum exercet, notas reddere, sed ut et eaedem per omnes rite observentur, intendere, refractarios vero ad earum observationem concreditae sibi potestatis vi compellere. 25 Alterum ejusdem officium est ut, qua parte leges ipsam potestatem executivam concernunt, haec easdem perinde debeat observare. 26 Utroque hoc officio Angli reges suos jam tunc, cum regiam capessit dignitatem, solenni, quod eotum nuncupare debet, sacramento obstringunt.