CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1557152 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1557152.

Nodus 1557152 in documento skrl-3.xml


§ 5 Limites potestatis executivae.

1 Caeterum cum potestas legislativa in ferendis legibus non ad unius tantum alteriusve civium classis commoda, sed ad generale totius nationis corporis bonum respicere debeat, naturale est ut et singuli cives, et integri eorum ordines leges illas, quae suis adversantur commodis, saepe non secus observare velint quam si majori vi ad id adigantur. 2 Itaque sicut legislativa, ita etiam executiva potestate omnis respublica opus habet. 3 Ut autem haec officio suo rite defungi possit, major ipsi, quam qua non ditissimus tantum quisque, sed ne plures quidem in unum consentientes et legibus refractarii cives pollere possunt, potentia attribui debet. 4 Si haec conflato e pluribus corpori deferatur, actio ejus utique lentior plerumque esse solet ac reipublicae felicitas exposcit. 5 Et ideo omnes, quae systemata temperatae gubernii formae adoptarunt gentes, potestatem executivam uni tradiderunt.