CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1557130 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1557130.

Nodus 1557130 in documento skrl-3.xml


Quoad provisionales ordinationes.

33 h) Caeterum cum conflatum e repraesentantibus totius nationis legislativum corpus non possit continuo considere, in illo tamen, etiamsi quam maxime exiguum relinquatur, intervallo casus emergere possit, cui instantanee prospici bonum civitatis exigat, Angli provisionales ejusmodi ordinationes (proclamationes vocant) edendi ius regi ita admiserunt ut eadem nihilominus in proximis statim comitiis discutiantur et, si nationi noxia esse comperiantur, minister, qui eas suggessit, ad reddendam gravissimam facti sui rationem continuo in ius vocetur.

34 Et haec sunt illa legislativae potestatis objecta, quae in omni, ut firma sit, constitutione rite et diserte determinari debent; quo enim plus dubii circa objecta haec relinquitur, eo magis constitutio fluctuabit, eo longius aberit ab intento asserendae nationi verae libertatis scopo.