CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1557061 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1557061.

Nodus 1557061 in documento skrl-3.xml


Quoad ius foedera ineundi.

20 e) Eadem prorsus est ratio iuris foedera, quae alianzas vocamus, cum aliis aulis ineundi. 21 Nam et haec cum in securitatem rerum personarumque civium agere queant, natura sua ad legislativam pertinent potestatem. 22 Cum tamen foedera haec plurimam offensivis bellis materiam praebere possint, eidem, cui ius belli et pacis, credi debent potestati. 23 Recte proinde Galli providerunt se nec offensiva bella, nec foederum, quae horum seminaria sunt, necessitatem secus posse evitari, quam si omnibus, quae insidiosa nostrorum temporum politica alit, reliquarum aularum negotiationibus nuncium mittant.