CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1557043 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1557043.

Nodus 1557043 in documento skrl-3.xml


Quoad ius pacis.

17 d) De iure ineundae pacis jam alia videtur esse ratio; cum enim haec omnibus, quas bellum adfert, calamitatibus finem imponat, facile existimari potest quod haec tuto a potestate legislativa abstrahi queat, et ideo Angli etiam omne ejus arbitrium regi detulerunt. 18 Galli contra, cum in ipso pacis tractatu varia nationi noxia puncta stabiliri talesque, quae novo et minus necessario bello semen praebere queant, conditiones constitui possint, ius etiam pacis ad comitia revocarunt. 19 Et certe ius belli et pacis adeo sunt relativa ut, cui unum traditur, illi alterum etiam deferri debeat.