CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1556916 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1556916.

Nodus 1556916 in documento skrl-3.xml


Ut ius intercedendi et Superior Tabula et rex habeat.

5 Videbantur Angli organisationem exercitii potestatis legislativae providentia hac jam absolvisse; cum tamen reputassent quam immenso ferme vel ad unam bonam legem perferendam perspicacitate opus sit, quam facile magna, quae in ulteriori conclavi assidet, legatorum multitudo per aliquot artificiosos oratores in transversum agi possit, ipsos etiam optimatos in consortium potestatis legislativae non modo admiserunt, non modo distinctum iis et honorificentius conclave assignarint, verum etiam illimitatum ius interdicendi in legibus, quae in inferiori conclavi jam probatae sunt, iis attribuerunt.

6 Ne hac quidem cautela contenti, ut tanto majorem legibus suis firmitatem procurent, constituerunt ut etiamsi unanimi utriusque senatus assensu aliquid constituatur, in legem tamen transire non possit nisi ipsius etiam regis sanctione firmetur, sicque illimitatum iterum jus interdicendi ipsi etiam regi concesserunt; ne tamen iure hoc seu superior senatus, seu rex ipse abuti possit, dupplicem ei rei obicem posuerunt; primum quod et superiori senatui et regi ius proponendae alicujus legis ademerint, dein quod singulo quidem horum propositam legem per inferiorem senatum, seu probandi seu rejiciendi arbitrium detulerint, ius tamen eidem aliquid addendi, minuendi, aut modificandi denegarint.

7 Ita Angli stabilitatem constitutionis suae potissimum a justo potestatis regiae, optimatum et populi aequilibrio pendere existimarunt proindeque hac legislativae potestatis partitione id sunt assecuti ne unum corpus legislativum alterius iura infringere sicque aequilibrium hoc possit perturbare.