CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1556888 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1556888.

Nodus 1556888 in documento skrl-3.xml


Ut legislatio per repraesentantes nationis exerceatur.

cum tamen populi pars longe maxima necessariis ad exercendam potestatem legislativam notitiis destituatur, eam iniverunt rationem, ut divisa in certos districtus natio suos tantum ad comitia legatos mittere sicque, etsi mediate tantum, in potestatem legislativam influere possit. 3 Quod in emetiendis his districtibus non eam geometricam iniverint proportionem ut aequalis populi numerus aequalem habeat in comitiis numerum legatorum, constat; neque ipsi Angli id abnuunt hac in re non usquequaque regulariter actum fuisse; alibi proportionem hanc subsequa tempora, quibus unus locus effloruit, alter ad minorem redactus est populationem, commutasse; malunt tamen receptum usum retinere quam tot gravissimis quaestionibus implicitam rem in examen vocare.