CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1556873 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1556873.

Nodus 1556873 in documento skrl-3.xml


§ 3 Organisatio potestatis legislativae.

1 Itaque Angli cum penes securitatem personae proprietatisque veram libertatem in eo sitam agnoscerent ne quis aliam aut peragere, aut intermittere debeat actionem, quam quae eidem legibus vel praescribitur, vel vetatur; nulli autem civi actio aliqua jure aut imperari, aut prohiberi per legem possit, nisi quam aut edere, aut intermittere reipublicae intersit, potestatem legislativam ipsi populo reservare debere facile perviderunt. 2 Si enim id principi concredatur, ministerium ejus, si non noxias, certe inutiles, et jam hoc nomine libertati contrarias leges, vel exercendae potestatis suae causa perferet;