CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1556848 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1556848.

Nodus 1556848 in documento skrl-3.xml


Haereditariam juxta primogeniturae ordinem successionem stabilire.

9 Denique exemplo reipublicae Romanae docti, cum perviderent stabilita semel haereditaria nobilitate non defuturos cum tempore optimates qui seu divitiis seu clientelis, seu bellicorum factorum gloria inflati rempublicam civili bello involvere sicque ad supremam eluctari potestatem conarentur, ut id pervertant, haereditariam stabiliverunt monarchiam. 10 Et quia praevidebant quod, nisi ipse successionis regiae ordo diserte designetur, frequentia cum periculo communis libertatis inter regios principes bella exoritura sunt, non modo masculi, sed foeminei etiam sexus successionem juxta primogeniturae ordinem adoptarunt.

11 Quomodo idea haec cum nationis libertate conciliari possit, plerisque eotum paradoxum videbatur donec divisis provide summi imperii partibus inductoque fixo inter eos, qui singulam earum exercent, aequilibrio, attonita agnoscere debuit Europa quod una illa sit stabilis vereque libera gubernii forma in qua monarchia, aristocratia et democratia rite temperatur.