CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1556766 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1556766.

Nodus 1556766 in documento skrl-3.xml


§ 2 Exemplum temperatae monarchiae in Anglica constitutione.

1 Cum Gallia monstruosam monarchiae democraticae formam procuderit, neque ad extremam adhuc lineam sit perducta; cum in Svecia unus tantum adhuc gradus, ut in arbitrarium desinat imperium, supersit; cum Polonia emendata licet tantisper constitutione sua, adhuc in oppressiva aristocratia, et respective anarchia versetur; cum denique Americanae coloniae mixtum quidem ex omnibus tribus, sed democraticum constituerint Imperium, una superest Anglia quae exemplum praebere possit quomodo tres summi imperii partes dividi, qui singulae limites statui, qui obices, ne una in alterius exercitium irrepere possit, constitui debeant, ut civilis et politica nationis libertas sarta tectaque possit permanere. 2 Constitutio haec tanto majori digna est attentione quod licet non paucos in illa naevos usus ipse detexerit, in sua tamen integritate jam ultra saeculum feliciter subsistat.