CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1556741 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1556741.

Nodus 1556741 in documento skrl-3.xml


Verum huic per statuendos singulae potestati disertos limites; per statuenda, ne quae eos transgredi possit, impedimenta; denique per justum inter eas aequilibrium prospici debet.

12 Nisi proinde justi singulae potestati limites diserte praescribantur; nisi validi, sed simplices praestruantur obices ne una potestas alterius exercitium valeat sibi arrogare; nisi denique periodicum aliquod tempus constituatur, quo constitutio in examen revocari, primi, quos potestas forte aliqua ultra suos limites fecit, passus detegi tempestivumque iis remedium adferri possit – in continua hac potestatum lucta aut potestas executiva etiam legislationem ad se adtrahere sicque arbitrarium efficere imperium, aut legislativa potestas executivam nimium constringere sicque rem ad anarchiam deducere, aut denique iudicialis legislativam etiam arripere debet potestatem.

13 Omnia haec diserte definire ad primitivum quidem, quo natio imperantem sibi constituit, pactum pertinuisset; sed cum in illa saeculorum, quo Europea regna condita sunt, barbarie necdum sufficiens ad id praestandum lumen affulserit, debuere haec per elaboratas tardius constitutiones suppleri. 14 Itaque ad constitutionem ea solum pertinent quae ad rite dividendas summi imperii partes, ad justos singulae limites assignandos, ad constituendos denique, ne una in alterius exercitium irrepere possit, obices spectant, reliqua ad internam gubernii formam referuntur.