CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1556477 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1556477.

Nodus 1556477 in documento skrl-3.xml


§ 59 Quae fuerint onera.

1 Atque ex his tertia etiam, quam § 49 proposuimus, quaestio, nimirum quibusnam oneribus obnoxiis fuerint illi, qui nonnisi imperfecta gaudebant nobilitate, facile resolvitur; de nobilibus enim iobbagyionibus castri id jam § 57 enucleavimus.

2 Iobbagyionum ecclesiae eadem ferme sors fuit, nisi quod hos a tributis per specialia privilegia exemptos fuisse constat.

3 De donatariis qui terras sub certo onere impetrarunt, e tribus, quas praecedenti §-ho protulimus, donationibus apparet quod alii praestandis ad aliquod castrum operis aut victualibus, alii censui pecuniario , alii denique descensibus regis obnoxii fuerint. 4 Si plures successive ejusmodi donationes protrahantur, elucescent ex iis indubie alia adhuc onera, quae reges iis imposuerant, quos perfectae nobilitati asserere noluerunt; nam id aevo illo a mero regum arbitrio stetisse videtur.