CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1555792 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1555792.

Nodus 1555792 in documento skrl-3.xml


§ 56 Contra perfecti nobiles a nobilibus iobbagyionibus castri aut ecclesiae in ipsis jam praerogativis differebant.

1 Quod iobbagyiones seu castri seu ecclesiarum de primitivo Regni instituto non fuerint nobiles, supra §-ho 52o ostendimus, agnoscebant illi iurisdictionem sui comitis, hi vero sui praelati in iudicialibus , sub horum signis contra hostem proficisci debebant, quorum utrumque praecipue verorum Regni nobilium praerogativae adversabatur. 2 A servilibus seu castro, seu ecclesiae praestandis operis immunes quidem erant, quia armis ex instituto serviverunt. 3 An non tamen aliis oneribus et pecuniariis solutionibus obnoxii fuerint, non ita expeditum est.

4 Ad aliquam quaestioni huic lucem affundendam juvat onera, quibus castrenses suberant, enucleare. 5 Proventus castrorum regi et comiti potissimum a castrensibus obvenisse e Rit. Exp. Verit. §-his 44, 194, et 360 non obscure elicitur. 6 Inter hos Andreas II in decreto de 1222. art. 29 memorat boves , tributa, et cibriones, postea tamen universim adjicit: et duas partes castrorum, id est proventuum castrorum, rex obtineat, e quo conficitur alios etiam praeterea proventus e castris regi et comiti obvenisse.

7 Bela IV in suo de 1240. diplomate, quo praestationes vinitorum castri Geuriniensis, id est Iaurinensis, regulat, et quod mihi amicus ex authographo descriptum communicavit, ita habet: eidem populi nec descensum comitis, nec liberos denarios, nec bovem, nec fekespénz, nec debitum centurionis solvant, nec centurionem habeant, sicut caeteri castrenses habere consveverunt. 8 Locus sicut caeteri castrenses appellat quidem ad centurionem, verum aut me omnia fallunt, aut e contextu totius hujus orationis secundum regulas hermeneuticae tuto statuere licet quod castrenses omnibus et hic expressis, a quibus rex vinitores suos eximit, et in provocato Andreae II articulo designatis oneribus obnoxii fuerint, atque inde profluxerit studium illud sibi exemptionem a castrensibus praecurandi, quod e Ritus. Expl. Verit. §-his. 42, 174, 183, et 248 apparet.

9 Quod iobbagyiones castrorum omnibus his oneribus non subjacuerint, vel inde conficitur quia secus castrenses per sui ad conditionem iobbagyionis castri elevationem nullum cepissent beneficium, imo novum insuper armis serviendi onus in se attraxissent. 10 Iuvat itaque articulatim expendere, an, et quibus ex his oneribus iobbagyiones castrorum obnoxii fuerint.

11 Istvanfius libro IV testatur quod Cumani et Siculi, quorum status ad conditionem iobbagyionum castri utcunque accedebat, regi, dum ei filius nascebatur, unum bovem mittere consveverint. 12 Nobiles campi Turopolya occasione susceptae inter fratres divisionis divisori, comiti suo terrestri, bovem hodiedum praestant. 13 Mos hic ab eo inde tempore, dum adhuc castri Zagrabiensis iobbagyiones erant, profluere, et quem tunc comiti suo terrestri dant bovem, hunc eotum ad castrum praestitisse videntur. 14 Quare mihi admodum probabile efficitur quod reliquorum etiam castrorum iobbagyiones occasione certarum solemnitatum bovem ad castrum primum doni, dein tributi nomine praestare debuerint. 15 Tributi, quod Andreas II memorat, quinque erant species: tributum fori , quod omne censum forisationis, tributum pontis , quod nunc telonium, tributum aquae , quod nunc naulum, tributum portus , quod nunc fluviale telonium, et tributum a mercibus , quod nunc tricesimam appellamus; omnibus his vectigalis speciebus et sic dictos liberos homines et omnes conditionariorum classes adeoque ipsos etiam castrenses subjacuisse satis constat. 16 An iobaggyiones etiam castri iisdem obnoxii fuerint, e nullo, quorum copiam hactenus nactus sum, veteri instrumento confici potest. 17 Cum tamen ante exaequatas per Ludovicum I omnes nobilium classes iobbagyiones castri praeter militare castri servitium certis praestationibus obnoxios fuisse constet, mihi probabilius videtur eos tributis his omnino subjacuisse.

18 Per cibriones nil aliud quam certam vini quantitatem, quae proprietario promontorii obveniebat et quod nos ius montanum appellamus, intelligi praestationique huic nonnisi illos, qui vineas in alieno territorio tenebant, principio subjectos fuisse; postquam tamen mulsum et caerevisia coqui coepit, e his quoque a coctoribus plebejis certam quantitatem desumptam fuisse alibi docuimus. 19 Censui huic an non ipsi quoque iobbagyiones castri , qui aut vineas possidebant, aut mulsum, vel cerevisiam coquebant subjecti fuerint, necdum exploratum est.

20 Descensibus e converso comitis castri, id est praestando eidem, dum officii causa proficiscebatur, gratuito hospitio et intertentione eos obstrictos fuisse, e Rit. Expl. Verit. § 323 apparet, in quo iobbagyionum descensum comiti persolventium fit mentio. 21 Apparet etiam e diplomate Nicolai bani iobbagyionibus castri Zagrabiensis elargito et in arch. nobilium campi asservato de 1273. ubi dicitur: quod per solutis commutationibus descensuum nec vice-iudex ejusdem bani nec comes curialis ejusdem inter ipsos descensum facere possit, et ob id comiti decem et octo pensas, eidem bano 10 pensas circa festum Martini annuatim solvere teneantur. 22 Apparet ex hinc quod aliqui iobbagyiones castri descensum comitis certa aeris quantitate redemerint, alii proinde eundem in natura sustinebant; iobbagyiones enim castri non in castro ipso, sed in viciniis, quas hoc titulo possidebant, terris residebant.

23 Liberis denariis ne castrenses quidem obnoxios fuisse e Rit. Expl. Verit. § 206 elucescit, ubi dicitur: Telku et Bora... impetiere quosdam de villa Echek quod essent similiter centurionatui subjecti, illi autem dixerunt non esse subjectos centurionatui, sed debitores liberorum denariorum . 24 Quod actores in hac lite fuerint castrenses , inde apparet quia reliqui castro adscripti conditionarii non per centurionatus , sed per villicatus distributi fuerunt. 25 Itaque dum rei se ita defendebant, idem est ac si dixissent se non esse castrenses , sed sic dictos liberos homines ; his enim solis proprius fuit iste census et ab iis compellationem etiam liberarum denariorum sortitus est. 26 E quo satis apparet et quod castrenses liberos denarios non praestiterint, et quod aliis gravioribus hac obventione oneribus obnoxii fuerint; secus enim conditionem castrensium , quam iisdem actores imponere contendebant, rei indubie ultro suscepturi fuissent. 27 Iam vero si castrenses tributo liberorum denariorum non subjacebant, minus certe onus hoc manere poterat iobbagyiones castrorum.

28 De fekepénz quis exactionis hujus titulus, quae quantitas, cui dependi debuerit, ni ariolando quidem assequi licet. 29 Castrenses huic quoque obnoxios fuisse inde conjici potest, quod vinitores in provocato Belae privilegio ab hoc quoque titulo eximantur.

30 Per debitum centurionis nil aliud intelligi potest quam certa aeris quantitas, quam singulus gregarius centurioni suo dependebat. 31 Censui huic castrenses obnoxios fuisse, ex ipsa, quam commentamur, diplomatis clausula cum Ritus Expl. Verit. § 360 combinata satis apparet. 32 An iobbagyiones etiam castri idem obnoxii fuerant, non ita expeditum est. 33 Habebant quidem isti praeter comitem castri praefectos sibi, qui varnagio et hadnagio seu, ut nunc loquimur, varnagy et hadnagy compellabantur. 34 Verum praeter hos etiam centuriones iobbagyionum castri in pluribus Rit. Expl. Verit. locis memorantur, atque adeo hi perinde ac castrenses per centurionatus distributi fuerunt; an tamen ab horum exemplo centurionibus etiam suis aliquid dependere debuerint, nec affirmare nec inficiari ausim, cum neutrius sententiae vadem statuere possim. 35 Utcunque tamen sit seu de bobus seu de tributis seu de cibrionibus seu de fekespénz seu de debito centurionis, id satis constat quod iobbagyiones castri et iurisdictionem et signa comitis ex ipso conditionis suae instituto agnoverint descensibusque ejus subjacuerint, id autem verae nobilitati ex ipsa liberi hujus status idaea repugnaverit, adeoque quod nobiles iobagyiones seu castri seu ecclesiae (horum enim semper eadem cum illis sors fuit) a genuinis regni nobilibus non tantum honoris gradu, sed praerogativarum etiam numero discrepaverint. 36 Haec itaque fuit illa imperfectorum, ut ita dicam, nobilium classis, quam Verboczius part. 2. tit. 14. § 11 et 12 conditionaria quadam servitute collectarumque solutione obnoxios fuisse tradit, et quam primo Ludovicus in communionem omnium, quibus veri nobiles fruebantur, praerogativarum adscivit.