CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1555574 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1555574.

Nodus 1555574 in documento skrl-3.xml


§ 54 Nobiles in aulam regiam cooptati tantum honoris gradu ab aliis differebant.

1 Inter nobiles in aulam r. cooptatos et alios, quorum privilegia sine hac clausula emanarunt, quod discrimen omne in honoris gradu tantum constiterit vel inde apparet quod reliquae reales nobilium praerogativae, veluti exemptio ab omni alio praeter militiam servitio et praestatione, forum regium, et sub regiis tantum signis militandi honor in horum quoque diplomatibus, ut vidimus, aut diserte exprimantur, aut per generalem illam clausulam indicentur ut omnibus illis libertatibus gaudeant, quibus reliqui servientes regii aut nobiles regni perfruuntur; tota itaque cooptatorum in aulam regiam nobilium honoris praerogativa in eo substitisse videtur, quod illi frequentius in aula regis versari potuerint, per id vero occasionem nacti sint tam provinciales quam aulicos magistratus et honores facilius consequendi.