CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1555305 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1555305.

Nodus 1555305 in documento skrl-3.xml


§ 50

1 Vidimus supra § 36 quod jam Emericus 1197. Zerzovoium et ejus haeredes ita nobilitaverit ut in aula regia perpetua libertate gaudeant. 2 Vidimus § 42 quod Bela IV 1234. in nobilitandis fratribus de Klokoch eam adhibuerit clausulam: ut ii et eorum descendentes de domo et familia nostra de caetero censeantur. 3 Vidimus § 37 quod idem Bela IV in diplomate de 1266, quod certo Simarth elargitus est, ea usus sit expressione ut tam ipsi, quam eorum haeredes, inter aulicos nostros computabiles habeantur. 4 Vidimus denique quod nec Andreas II in diplomate de 1217, quod § 42 provocavimus, nec idem Bela IV in diplomate de 1244, quod § 34 recitavimus, aliqua sensus hujus clausula utatur. 5 Debuit itaque clausula haec aliquem effectum producere, hunc autem vix alium statuere licet quam quod aliqui ita nobilitati fuerint ut una in aulam regiam cooptentur, alii non idem; atque ita apparet jam secundum, inter nobiles in aulam regiam cooptatos et simpliciter tantum nobilitatos discrimen.