CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1555262 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1555262.

Nodus 1555262 in documento skrl-3.xml


§ 49

1 Cum Ludovicus primum per articulum 11 omnes nobiles exaequarit, satis constat quod antea iisdem praerogativis non omnes gavisi fuerint. 2 Verum quot

49.2 quot: quod MS

universim nobilium classes fuerint, quae inter se honoris tantum praerogativa, quae vero libertatis diversitate discretae fuerint, denique quibus oneribus fuerint obnoxii illi, qui plenam nobilitatem non sunt consecuti, non ita pronum est expedire. 3 Liber tamen vadum hoc quoad diplomatum, quae hactenus nancisci potui, fide licet pertentare. 4 Provocat Kerchelich in Hist. Eccl. Zag. pag. 326 privilegium Belae IV de 1225, cujus copiam possideo et qua omnes, qui eotum in campo Turopolya degebant, iobagiones castri Zagrabiensis nobilitat cum hac clausula: eorumque juxta lineam cognationis descendentes ab obligatione servitutis castri eximimus et libertati inferioris officii de honesta societate servientium regis asserimus nobilitatemque in totam successionis eorumdem posteritatem transfundimus. 5 Tenemus itaque jam sub Bela IV nobilium majoris et minoris officii discrimen.