CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1554644 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1554644.

Nodus 1554644 in documento skrl-3.xml


§ 43 Corollaria, et discrimen inter veterem et modernam nobilitandi per donationem formam.

1 Si omnia haec exempla rite expendantur, apparebit: 1-o, quod nullum servi ad statum servientis regii provecti exemplum prostet; omnia enim, quae de hoc argumento protulimus, diplomata tantum de conditionariis, id est servis imperfectis aut sic dictis liberis hominibus emanarunt. 2 Itaque illi antequam nobilitate donentur, ad statum seu conditionarii seu liberi hominis eluctari debuere, praesertim cum supra attulerimus exempla e quibus patet quod ipsi inferiorum classium conditionarii non ad statum servientium regis evecti, sed tantum ad aliam eminentiorem conditionem, utpote iobagionis castri , vel liberi S. Regis relati fuerint.

3 Apparet 2-o: Quod in prima regum periodo non alii conditionarii quam regii nobilitatem adipisci potuerint; cum enim id ea perfici solverit ratione ut possessa per conditionarium terra a priori seu servitio, seu obventione eximatur, si rex privati alicuius conditionarium nobilitasset, privasset eius dominum emolumento illo quidem quod ex illius seu servitio, seu obventione percipiebat, id quod citra huius consensum effici non potuit. 4 Dedimus quidem supra § 39 Stephani V diploma quo Clementem et Martinum, Aegydii dapiferorum regiorum magistri servientes, nobilitat. 5 Verum et hos regios fuisse conditionarios inde apparet quod eos rex iobagiones castri Bachiensis appellat. 6 Quare hi apud Aegydium ingenuum tantum aliquod servitium obiverint, neque ullam huius terram sub conditionaria aliqua servitute possederint atque adeo nobilitatio eorum nullum illi attulit detrimentum. 7 Servientium eiusmodi apud privatos plurimi Ritus. Expl. Verit. §-i meminerunt, quos ego omnes liberos homines fuisse et apud privatum talem ingenuum aliquod servitium obivisse reor.

8 3-o. Prostant quidem complura regum primae periodi diplomata quibus certa castri terra ab huius servitio eximitur et iure nobilitari confertur. 9 In nullo tamen eorum id exprimi recordor quod impetrator antea ignobilis fuerit. 10 Quare omnes illae donationes iam nobilibus factae fuisse videntur, domestici vero plebeii debuerint sibi statum conditionarii antea procurare, et sic demum per exemptionem impetratae eo nomine terrae ad statum nobilium eluctari. 11 Utcunque id se habeat, exteri certe plebeii per collationem liberae alicuius terrae nobilitati nullum exemplum prostat. 12 Nam ipse ille, de quo § 31 sermo fuit, Ruthenus defixo forte iam per maiores suos in Regno domicilio pro domestico potuit reputari. 13 Quare exteri plebeii nonnisi per statum conditionarii impetrataeque hoc titulo terrae exemptionem nobilitatem assequi potuisse videntur, sicut e converso ex exteris, qui immigrarunt, optimatibus complures amplis terris adeoque Hungarica etiam nobilitate donatos fuisse constat. 14 Nolim tamen infitiare quod exter etiam plebeius, si copiosas aut attulit, aut sibi subinde comparavit pecunias, eadem arte, qua Ruthenum illum usum fuisse vidimus, terram etiam iure nobilitari impetrare potuerit.

15 Atque ita apparet 4-o: Quod nunc inter veterem et modernam per donationem nobilitandi formam discrimen tantum in eo versetur quod olim in ipsa terrae alicuius ignobili per regem facta donatione, eius ad statum nobilium elevationis et collatae terrae a prioribus oneribus exemptionis diserta mentio inici consveverit. 16 Nunc vero adoptato subinde principio illo quod omnis terrae alicuius per principem ignobili facta collatio nobilitet, id in donatione non exprimatur, sed suapte subintelligi supponatur; cuius usus ratio ut intelligatur, meminisse oportet quod olim omnis terra Hungarica pro libera fuerit reputata, usum vero eius conditio, sub qua illam rex contulit, determinaverit; veteres enim reges eandem terram, quam prior possessor sub conditionalia servitute tenuerat, alteri, ut supra vidimus, iure nobilitari conferebant, et vicissim, et ideo quod provocatum paulo ante principium eotum locum non obtinuerit; nunc vero adoptato principio illo haec de donatorii nobilitatione clausula superflua effecta sit. 17 Porro quod propter eundem terras iam nobilitari iure, iam sub conditionaria servitute conferendi usum conditio, sub qua terra conferebatur, in donatione diserte exprimi, quod si autem terra antea sub conditionaria servitute possessa iure nobilitari conferebatur, eius a prioribus oneribus exemptio diserte indicari debuerit. 18 Nunc invecto inter terras liberas, quas nobiles, et publicis oneribus obnoxias, quas ignobiles possident, discrimine, cum possesiones princeps nemini amplius iure nobilitari conferre soleat, necessitas inserendae donationi de exemptione terrae suapte evanuerit.

19 Itaque olim conditio possessoris modum possessorii determinabat; si hic nobilis fuit, omnem, quam habuit, terram sub solo militandi onere possidebat; nunc e contra natura terrae determinat modum possessorii et ideo, si obnoxium natura sua publicis oneribus civilem fundum nobilis possidebat, haec non obstante sua nobilitari conditione supportare debet. 20 Quod si tamen nobilis colonicalem alterius domini terrestris fundum excolendum assumat, tunc partim vetus, partim modernum principium observatur, illud quidem respectu domini terrestris, quia huic omnes fundo tali inhaerentes obventiones non obstante nobili sua conditione praestare debet, istud vero respectu onerum publicorum; ab his enim propter nobilem suam conditionem porro etiam immunis manet; quod qualiter conciliari possit, non satis video. 21 Haec de prima periodo.