CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1554168 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1554168.

Nodus 1554168 in documento skrl-3.xml


§ 40 Nobiles non tantum utile dominium, sed etiam proprietatem collatarum sibi terrarum habuerunt.

1 Producit Kollár iam citato opere pag. 91 diploma Andreae III de 1293. quod sequentes clausulas continet: dictam terram castri nostri de Sepes... ab eodem castro penitus exemptam, non in libertate filiorum iobagionum de Scepus, sed eo iure, seu libertate, quibus nobiles Regni nostri terras suas... dignoscuntur, possedisse dedimus, donavimus, et contulimus eidem magistro Pyrm, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus iure perpetuo, et irrevocabiliter possidendam.

2 Exhinc iam diserte apparet quod nobiles terras suas eminentiori iure possederint quam iobagiones castrorum . 3 Iam vero e compluribus, quae recitavimus, diplomatibus, apparet quod hi quoque terras suas ad heredes transmiserint. 4 Proinde eminentius nobilium ius in nullo alio consistere poterat, quam in proprietate . 5 Et tamen non potuit se Kollárius continere quin citato opusculo par. 2. pag. 92 praeiudicatam suam opinionem ad hoc quoque diploma obtrudat, quasi nobiles utile tantum dominium in bonis suis habuissent. 6 Verum paradoxam hanc sententiam author libelli de nobilium in bona sua iure iam nuper confutavit. 7 Mihi tota lis de nomine versari videtur, scilicet quomodo intelligi debeat vocabulum proprietas; civilistae eam ita explicant ut possessor etiam in defectu suae stirpis de re sua libere disponere possit. 8 Nos illum ita accipimus ut possessor usque ad defectum suae familiae plenam de re tali disponendi habeat facultatem, limitationem autem illam quod donatarius de bonis donationalibus in defectu disponere non possit pro distincto redevolutionis ad S. Coronam iure consideramus. 9 Itaque in hac quidem verborum controversia nihil momenti situm est, quando ius hoc redevolutionis nemo Hungarorum unquam negavit.

10 Verum qui nobiles Hungariae non proprietatem , sed tantum utile bonorum suorum dominium habere contendunt, aliam realem sequelam inde deducere conantur, nimirum quod rex collata licet perennaliter bona, cum libuerit, iure recipere possit. 11 Quae quidem quaestio non iam ex ambiguis iuris civilis vocabulis, et ex illa multis alioquin aequivocationibus obnoxia dominii in utile, plenum , et altum, seu eminens , divisione, sed e legibus et diplomatibus patriis et usu decidi debet.

12 Iam vero leges patriae sententiae huic evidenter adversantur quia cardinalem nobilium praerogativam in eo collocant ne in bonis suis citra viam iuris turbari possint, turbarentur autem si rex collata licet perennaliter bona pro lubitu recipere posset.

13 Adversantur etiam diplomata, nam et praesens et complura, quae author libelli de nobilium in bona sua iure protulit, non tantum clausula iure perpetuo et aliis huic aequipollentibus terminis, sed etiam vocabulo irrevocabiliter utuntur; quod autem irrevocabiliter donatum est, id certe, nisi omnem verborum significationem perturbare velimus pro lubitu recipi non potest.

14 Quoad usum duo sunt in quibus se adversarii potissimum fundant; primum quod in unum aliudve primae periodi diploma inciderint quo rex collata iam bona recipit. 15 Verum exstant vicissim alia e quibus apparet quod rex donatario pro receptis bonis aliud iustum aequivalens continuo assignavit. 16 Veluti est diploma Belae IV de 1242. ex authographo descriptum, quod ita habet: Quod nos cum quandam possessionem a dona Vachik... ab isdem abstulissemus... ne per nostram excellentiam, ex quo regnicolis iustitia fieri consvevit, iniuria irrogetur... in concambium, seu permutationem

40.16 permutationem: permutationum MS

dictae possessionis eorundem quasdam terras castri nostri Huntensis... et quandam terram udvornicorum nostrorum in comitatu Neogradensi sitam... eisdem... ac eorum heredibus heredumque successoribus dedimus, et donavimus iure perpetuo. 17 Uti et aliud de 1294. a Katona Hist. Crit. Regum tomus 3. pag. 217 quod ita sonat: Cum nos terras Georgii, filii Nata, infra castrum Tubul existentes... recepissemus et ad utilitatem castri perpetualiter dedissemus, in concambium earundem terrarum dicto Gregorio terras quasdam Lezna... contulimus perpetuo possidendas ; adeoque ex uno aliove fundamentali Regni legi contrario facto usum epochae illius metiri non licet. 18 Deinde quod impegerint in aliquot

40.18 aliquot: aliquod MS

diplomata, quibus reges, dum terram aliquam nobili largiuntur, una facultatem eandem vendendi, legandi etc concedant. 19 Unde illi inferunt quod hi praecipuae proprietatis effectu, facultate nempe collata bona sine consensu regio alienandi, caruerint. 20 Verum si illi diplomata haec attentius ruminassent et ad invicem contulissent, facile deprehendere poterant quod concessa in iisdem disponendi facultas ad casum defectus referatur. 21 Ratio ipsa sententiam adversariorum convellit; nam aliquid iure perpetuo irevocabiliter (quibus verbis donationes regum plerumque utuntur) conferre et tamen illud pro lubitu recipere posse sibi repugnant; proinde aut verbis his aliud a lingua Latina alienum sensum tribuere, aut sustinere debent quod reges nulla, quaecunque verborum formula edita, assecuratione adstringi potuerint. 22 Atque ita intricata per argutias scholasticas quaestio haec facile definitur, si res ad usum rerum et naturale prudentiae lumen exigatur.

23 Caeterum primum est hoc ex iis, quae supra recitavimus, diploma e quo apparet quod etiam terra castrorum nobilibus conferri consveverint, quamquam prostent copiosa diplomata e quibus iam Andream II, praesertim vero Belam IV id factitasse apparet.

24 Cum isthoc iuris publici Hungariae obiectum nec per Kollárium nec per alium quempiam satis dilucidatum sit, libet illud paucis enodare.

25 E primitivo Regni instituto terrae castro alicui adscriptae non ad privatum regum usum, ut iam diximus, sed ad dotandos, quibus castrum egebat, conditionarios , ac praesertim iobagiones, id est milites castri, destinebantur, et ideo pro axiomate habebatur quod nobilibus, qui ex ipsa status sui praerogativa oneribus his subici non poterant, conferri non possint. 26 Causa instituti huius fuit ut praeter nobiles exstet alia etiam e conditionariis castrorum horum conflanda militia, qua reges tam domesticis, quam exteris hostibus tanto facilius resistere possint. 27 Institutum hoc saeculo X et XI religiose observatum fuisse videtur, cum nullum hactenus collatae alicui nobili terrae castri exemplum productum sit. 28 Andreas II terras castrorum nobilibus primum conferre coepisse videtur. 29 Verum reflexus indubie a ministris suis quod hoc primitivo Regni instituto repugnet et quod hac ratione sensim tota illa castrorum militia extingui sicque vires Regni sensibiliter accidi possint, ad collatarum iam eiusmodi terrarum revindicationem subinde processit, uti id e Ritus Expl. Ver. §-phis 361 et 368 luculenter apparet. 30 An Andreas II negotium hoc reipsa confecerit, non constat; quod Bela IV et terras castrorum nobilibus conferre continuaverit, et rursus ad earum revindicationem processerit, constat; id enim complura eius diplomata testantur. 31 An hic quoque rex avulsas a castris terras ex integro recaptivaverit, perinde non liquet. 32 Utcunque sit, prostant plures successorum suorum litterae e quibus patet eos terras castrorum porro etiam aut nobilibus, aut certe iure nobilitari contulisse, prouti id ultimus primae periodi regum per praesens diploma fecit. 33 Cum hac ratione paucae tantum iobagionum castri, quae usque Ludovicum I non defecerunt, familiae superfuerint, forte id ipsum regi huic ansam dedit ut has in praerogativis cum reliquis nobilibus, ut infra dicemus, exaequaret. 34 Caeterum scriptores in principiis iuris publici minus versati, cum in diplomata incidissent e quibus Andream II et Belam IV ad Revindicationem avulsarum a castris terrarum processisse apparet, novum inde pro sententia illa, quod reges donationes pro lubitu revocare potuerint, argumentum desumpserunt, praesertim cum aliqua eorum diplomatum vagas contineant clausulas, uti: Cum ad revocationem inutilium donationum processissemus . 35 Verum combinent illi cum totum singuli diplomatis tenorem, tum ipsa diplomata ad invicem, et videbunt quod omnia illa de terris a castro avulsis sonent, quae aevo illo ita abalienabiles reputabantur, sicut nunc bona coronalia pro talibus habentur. 36 Sicut proinde rex nunc etiam ad recuperationem abalienatorum bonorum coronalium procedere potest quin reliquas legaliter factas perennales donationes revocare possit, ita poterant etiam olim reges ad revindicationem avulsarum a castro terrarum procedere quin reliquas donationes iure revocare potuerint.