CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1553561 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1553561.
§ 33 Exempla nobilitatorum tavernicorum?
1 Provecti ad statum nobiliumtavernici regii testimonium praebet diploma Stephani V de 1270, quod inter Hevenessiana exstat, et ita sonat:quod cum Dominicus... in domo nostra in officio tavernicorum plurimum servivisset... ipsum et fratres suos de conditione ipsorum pristina eximendo in numerum servientium regalium cum terra ipsorum, quae in terra praedicta Gelse contingit, duximus transferendos concedentes ut de caetero inter nobiles seu regales servientes computentur, pristinae conditioni ipsorum nullatenus obligati.
2 Exstat ibidem etiam Ladislai IV de 1281. diploma tenore sequenti:quod cum Sau, et Paulus tavernici nostri, qui filii Bissenorum dicuntur, nobis fideliter serviverint, talem eis gratiam duximus faciendam ut, quandocunque nos habere exercitum contingat, iidem, nec non eorum heredes ac posteritates inter regni nobiles computentur, et nobiscum, et non cum aliquo exercituare teneantur.
3 Diploma hoc nullam facit exemptionis terrae ab oneribus conditionistavernici mentionem, et tamen debebat impetrator hanc possidere, quia secus non fuisset obligatus ad militandum.4 Itaque sub Ladislao IV exemptio haec nobilitationi suapte iam inesse conseri debuit.