CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1553463 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1553463.

Nodus 1553463 in documento skrl-3.xml


§ 32 Item speculatoris?

1 Inter multiplices, quas Hungariae reges habuere conditionariorum species, erant etiam, ut in provocata iam dissertatione de varia hominum in Hungaria conditione ostendimus, qui vernacule őr, in legibus S. Ladislai eőrii, in posterioribus vero chartis spiculatores , vel etiam speculatores appellantur. 2 Conditionem hanc efficiebant incolae limitanearum Regni possessionum, eorumque officii nil aliud fuit quam ea, quae in adiacentibus exteris provinciis agebantur, explorare et haec praefecto suo, qui iam comes , iam capitaneus speculatorum scribitur, referre, per hunc deinde regi significanda. 3 E conditione hac ad statum nobilium elevationis exemplum continet diploma Stephani V qua adhuc iunioris regis de 1269. cuius perigraphen tantum mihi amicus comunicavit, quae sic sonat: Stephanus Rex Nicolaum et Miczeh de numero populorum speculatorum transfert in coetum nobilium .

4 Verum exstat inter Hevenessiana diplomata Caroli I de 1327. ex autographo descriptum, quod ita habet: quod nos volentes, ut spiculatores nostri, qui inter castra Ujvár, et Borostyán residentias et possessiones haberent iisdem libertatibus et servitiis, quibus D.D. Belae (nempe IV), Stephani (nempe III), et Ladislai (nempe IV) Regum exstiterunt, nostris temporibus permaneant: qui autem de iis tempore impacato de propriis eorum residentiis... alio se transtulissent, ad debita ipsorum loca, et obsequia revertantur, comiti Nicolao de superiori őr condam eiusdem spiculatori comisimus, sed nunc per nos meritis suis requirentibus in numerum et collegium nobilium servientium regalium perpetuo translato, quem capitaneum ipsorum spiculatorum, quem vulgo őr nagyságh dicunt, constituimus esse, et existere comisimus quod idem comes Nicolaus eosdem spiculatores nostros, quocunque sunt dispersi, requirat, et ad eorum loca propria... servetque nobis in debitis eorum libertatibus et servitiis nobis impendendis.

5 Ujvár et Borostyán erant finitima Regni castra, et ideo, qui intra illa habitabant, ad conditionem spiculatorum, idest exploratorum, reducti fuerunt; nam cum supra provocatum Stephani V diploma his terminis utatur: de numero populorum speculatorum, puto ego quod non singulares tantum aliquae personae, sed integrae possessiones finitimae conditioni huic obnoxiae fuerint. 6 Caeterum apparet ex hoc Caroli diplomate quod Nicolaus fuerit primum simplex speculator in Nagy Ör , quod eum postea rex in coetum nobilium retulerit, demum vero capitaneum spiculatorum renunciaverit.