CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1553390 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1553390.

Nodus 1553390 in documento skrl-3.xml


§ 31 Item custodis sylvarum?

1 Quoad conditionarios libet ab inferioribus eorum speciebus ordiri; nobilitati, qui antea sylvarum custos erat, exemplum exhibet prolatum a Wagner Anal. Scep . pag. 293 diploma Ladislai IV de 1283. quod ita habet: considerantes servitiorum merita dictorum, Sepes et Simonis... eosdem simul cum dimidietate terrae Nyas vocatae, a iugo servitutis custodiae sylvarum suarum de Nyas excipiendo, in numerum et coetum nobilium Regni nostri duximus aggregandos ita, ut de caetero iidem Sepes, et Simon, et eorum heredes, heredumque successores ista gauderent, et fruerentur libertate qua caeteri Regni nostri nobiles gauderent sub vexillo nostro regio militantes.

2 In vocula suarum error cubat, et scribi debebat: nostrarum ; nemo enim se per privilegium eximi curat a custodia propriarum sylvarum; debebant impetratores possidere dimidium terrae Nyas, quae eiusdem nominis regiis sylvis adiacebat, et quarum custodia illis antea incumbebat. 3 Custodiam hanc rex iugum servitutis appellat, et tamen si exstarent litterae quibus illis hoc titulo terra Nyas primitus collata fuit, videremus indubie in illis clausulam: conferimus illam sub libertate filiorum custodum sylvarum; adeo verum est et quod conditionarii imperfectam servierint servitutem, et quod vocula libertas in diplomatibus, quae conditionem impetratoris designant, pro onere vel servitio summi debeat, uti superius diximus. 4 Caeterum diploma hoc iam disertam et exemptionis terrae et aggregationis in coetum nobilium clausulas continet. 5 Verum instrumentum hoc iam finem periodi primae, dum stylus cancellariae regiae iam ad aliquam consistentiam pervenerat, emanavit. 6 Anteriorum regum diplomata, ut mox videbimus, eatenus adhuc variabant.