CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1553242 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1553242.

Nodus 1553242 in documento skrl-3.xml


§ 30 Exemplum nobilitati pro pecunia liberi hominis?

1 Ut forma ipsa et modus nobilitandi , qui in Hungaria olim viguit, planius intelligatur, e re futurum existimatur diplomata, quae de hoc argumento hactenus detegere potui, recitare; si haec eodem tenore emanassent, uno prolato sat erat conditionem impetratoris, in qua antea versabatur, exprimere, et datum singuli diplomatis indicare. 2 Nunc cum singulum ferme diploma diversi tenoris clausulas contineat, interest ut substantiales singuli clausulae proferantur. 3 Protulit Kollár toties citato opere pag. 84 donationem Belae IV de 1262. quae ita habet: quod cum N. Rhutenus... triginta marcas auri... nobis mutuo cessit, et postmodum cum... aurum nobis concessum reddere fecissemus, petiit a nobis quod in Thurucz de nostra possessione pro suo auro eidem hereditatem dare dignaremur. – Nos igitur... terram N. vocatam de nostra possessione dedimus, donavimus iure perpetuo hereditario possidendam.

4 Ad quam cathegoriam donatio haec referenda sit, anceps videtur; Kollár eam pro collatione conditionis iobagionis castri considerat. 5 Ego tamen huic sententiae non possum adstipulari, propter clausulam: de nostra possessione ; licet enim ipsae etiam castri terrae ad regem pertinuerint, hae tamen non considerabantur tanquam pro privato regum usu destinatae, sed tanquam dos castri , idest pro talibus, quae ad hoc ut castrum necessario servitio provideatur, debebant iobagionibus castri , aliisque necessariis conditionariis conferri. 6 Et ideo expressio haec de nostra possessione nuspiam occurrit ubi terra castri alicui sub conditione iobagionis castri confertur. 7 Deinde, licet terras etiam iobagionibus castri hereditarie collatas fuisse ostensum sit, in his tamen conferendis non utebantur reges clausula iure perpetuo , quae proprietatem donare videtur, sed clausula heredibus eorumque successoribus . 8 Denique non puto ego quod Ruthenus ille conditionem iobagionis castri tanti, idest 30 marcis auri, emere voluerit cum illa, per impetrationem paucorum, ut vidimus, terrae iugerum potiri potuerit.

9 Cum donatio haec nec clausulam exemptionis ab oneribus prioris conditionis, nec aggregationis in coetum servientium regiorum contineat , videri posset quod Ruthenus iste iam antea nobilis fuerit, et per donationem hanc novam tantum terram impetraverit. 10 Verum retrahit me ab hac opinione clausula illa pro suo auro hereditatem de nostra possessione dare dignaremur ; aut enim me omnia fallunt, aut e clausula hac totoque usque adeo diplomatis contextu non obscure dici videtur, quod Ruthenus hic nunc primum terra donetur.

11 Quare ego impetratorem hunc liberum hominem nullius conditionaria aliqua servitute affectae terrae possessorem vitam quaestu tolerasse, exhoc notabilem illam pro aevo illo auri summam conquisivisse, et per donationem expressae in diplomate terrae nunc primum ad gradum servientis regii evectum fuisse puto. 12 Neque obstat quod diploma hoc clausula exemptionis et aggregationis in coetum servientium regiorum careat; has enim in aliis etiam aliquot diplomatibus desiderari mox videbimus. 13 Caeterum docet hoc diploma unde usus bona pro pecunia conferendi originem acceperit; nimirum credebant regi pecunias nummosi homines, deinde in huius vicem bona postulabant. 14 Verum arte hac soli quaestores uti potuisse videntur, cum reliquae hominum conditiones saeculis illis tantum aeris necdum corradere potuerint. 15 Ipse hic in vicem debiti bona impetrandi modus ab eo, qui postea invaluit, ut donationes non nisi erga pactandam pro impetrando bono summam conferantur, in substantia differt. 16 Quare usum bona gratis conferendi tota prima periodo perdurasse tuto statui posse videtur. 17 Imo cum onus militandi tota adhuc secunda periodo grave fuerit, vix fuisse videtur aliquis, qui illud aere mercari voluerit. 18 In tertia demum periodo, postquam inducto statario milite insurgendi obligatio levior est effecta, bona pro pecunia conferendi usus invectus fuisse videtur. 19 Atque ita tenemus exemplum evecti ad gradum servientis regii liberi hominis .