CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1553081 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1553081.

Nodus 1553081 in documento skrl-3.xml


§ 28 Conditionarii admensas sibi terras hereditarie, non tamen iure proprietatis possidebant?

1 Quod conditionariis terrae in hereditatem collatae fuerint, docet iam provocatum § 22 Belae IV de 1236. diploma, quod sequentem clausulam habet: nos ipsos heredumque succesores in terra T. libertate praedictorum iobagionum udvornicorum duximus vestiendos . 2 In particulari quod iobagionibus etiam castrorum terrae hereditariae collatae fuerint, docet aliud § 21 provocatum eiusdem Belae de 1245. diploma, quo terra Vendeghi certo Uzda sub conditione iobagionis castri Thurutz, ut ibidem ostendimus, et eius heredibus confertur. 3 Imo quod conditionarii terras suas cum consensu regis etiam vendere potuerint, docet prolatum a Wagner in Anal. Scep. par. 2. fol. 188 diploma, quod consensuales Belae IV de 1294. super vendita per caniferos suos, Saxonibus, de Scypes terra continet. 4 Verum hereditas et proprietas in iure distingvuntur; nam bona etiam temporaneo iure possessa, veluti pignoraticia , si per proprietarium non revindicentur, ad heredes transeunt. 5 Natura e contra proprietatis de lege Hungariae in eo consistit, ut impetrator et sui usque ad defectum stirpis successores possessa bona vendendi donandi, aut alio quocunque titulo alienandi habeant potestatem; quo quidem iure in terras suas conditionarii nunquam gavisi sunt, cum, ut §-o 1 et 11 insinuavimus, in Hungaria soli nobiles terras iure proprietatis possidere potuerint. 6 Quod eorum tantum gratia observandum existimavi qui pragmaticae Hungariae historiae operam dant quin in principiis iuris Hungarici probe versati sint.