CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1552856 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1552856.

Nodus 1552856 in documento skrl-3.xml


§ 27 An iobagiones castri viritim militare debuerint?

1 Caeterum communis hactenus fuit sententia, quod rege exercitum in hostem ducente, omnes castrorum iobagiones sub signis comitis castri ad exercitum regium comparere debuerint; neque ego abnuerim id primis forte Regni temporibus in more positum fuisse, cum e Thuroczii part. 2 cap. 90 id quodammodo elici videatur, ubi Vid Bachiensem et Ian Soproniensem comitem ad reportatam sub Salamone Rege et Geysa duce ad Belgradum victoriam cum gentibus castrorum suorum plurimum contulisse prodit; ut enim id praestent, debebant esse numerosae hae cohortes; nisi vero viritim comparuissent, vix magnum effecturae fuisse numerum videntur; usum tamen hunc sub Bela IV non viguisse eius diplomata satis remonstrant. 2 Nimirum vidimus iam praecedenti §-o ex eius litteris de 1298. quod Thurocenses tantum a sex sessionibus unum armatum ad exercitum regium mittere debuerint. 3 Diploma quidem hoc phrasi populi de Thurucz utitur adeoque dici posset quod clausula haec de reliquis conditionariis, non vero de iobagionibus castri intelligi debeat. 4 Verum rem hanc extra omne dubium collocant iam provocatae § 21 eiusdem litterae; in his enim non tantum familiae Uzda , sed omnium universim iobagionum castri Thurutz servitia Bela regulat et subiungit: quod singuli sex ex ipsis filiis iobagionum unum panceratum debeant ad nostrum exercitum destinare . 5 Itaque inde a Belae IV tempore illud principium assumptum fuisse videtur quod sicut soli servientes regii, postea dicti nobiles, exemptionis a quovis alio onere et dependentiae a solo Rege praerogativa fruebantur, ita vicissim his solis onus illud incubuerit ut signa Regis viritim sequi teneantur; omnes aliae conditiones hominum tantum a certo familiarum numero unum militem statuere debeant. 6 Profert hanc in rem litteras eiusdem Belae IV de 1248. ipse Kollárius ibidem pag. 84m quibus confirmat donationem Belae III stirpi Namzalo factam, et quae sequentem clausulam habent: Exhibuit nobis privilegium D. Belae Regis super donatione terrae Baratrorum, de terra Andreae in comitatu de Thurucz, sub ea libertate ut singuli in exercitibus regis ad capita sua domino regi servire tenerentur, quemadmodum caeteri filii iobagionum ipsorum comprovinciales in armis servire regiae excellentiae consveverunt .

7 Cum litterae hae diserte non dicant quod Namzalo ad statum servientis regii elevetur, e converso clausulam filii iobagionum contineant, existimavit Kollár quod per donationem hanc stirps Namzalo tantum ad iobagionis castri conditionem, non vero id servientis regii statum elevata fuerit. 8 Verum cum rex non dicat terram castri , sed de terra Andreae , videtur terra haec per defectum Andreae ad regem devoluta, et sic stirpi Namzalo collata fuisse; iam autem constat quod terrae per defectum aut notam nobilis alicuius ad regem devolutae non nisi nobilibus , conditionariis vero adeoque ipsis etiam iobagionibus castri non nisi terrae castrorum conferri consveverint; deinde constat ex

27.8 ex: et MS

compluribus Rit. Expl. Veri. §-phis quod tantum nobiles eiusdem comitatus comprovinciales , quo termino idem diploma utitur, se compellare consveverint, videlicet quia comitatus saepe etiam provinciae appellantur. 9 Quod summum est, non poterat Bela styrpem Namzalo ad insurgendum viritim obligare si illam tantum ad iobagionis castri conditionem evexisset, cum e provocatis supra litteris apparuerit, quod statum iobagionum castri Thurutz universim ita regulaverit ut sex ex his ad unum militem statuendum obligentur. 10 Itaque ego styrpem Namzalo per donationem hanc ad statum servientis regii evectam, et quia his obligatio viritim , seu, ut diploma improprie exprimit, ad capita sua militandi incubuit, ideo obligationem istam styrpi etiam huic impositam fuisse puto.

27.10 puto deest in MS-to.

11 Cum omnes §-o hoc provocatae litterae de castro Thurutz loquantur et a Bela IV emanaverint, satis constat quod sub hoc rege iobagiones dicti castri non nisi a sex domibus unum militem ad exercitum regium mittere debuerint. 12 An tamen hic rex eandem militandi mensuram pro omnibus etiam aliis regiis castris defixerit, necdum constat; minus autem adhuc constat an norma haec ab aliis etiam praedecessoribus et successoribus Belae Regis in prima periodo observata fuerit; constat enim quod in ipsa prima periodo usus circa complura obiecta variaverit, et ideo e litteris unius alteriusve regis ad usum totius periodi tuto concludi non potest. 13 Quid? quod idem rex ab ipso iam vigente usu in particulari aliquo casu, exceptionem fecerit, quandoque vero novam induxerit consvetudinem; itaque haec e producendis primo diplomatibus definiri debent.