CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1552788 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1552788.

Nodus 1552788 in documento skrl-3.xml


§ 26 An pro dotatione iobagionis castri certa terrae quantitas defixa fuerit?

1 An tamen certa terrae quantitas pro singula conditionarionum specie defixa, ac in particulari, quantum terrae pro dotatione iobagionis castri emensum fuerit, non est in conperto. 2 Producit Kollár in Amoen. Iur. Pub. par. 2. pag. 82 rubricam litterarum Bellae IV de 1255. quibus Ladislaum Kalnoh, et Dominicum Magnum aggregat in numerum iobagionum de Thurucz , et iisdem terram ad sex aratra hoc nomine confert. 3 Profert etiam ibidem pag. 85 alias eiusdem regis de 1298. litteras quibus Paulo...

26.2 Paulo... in MS-to post Paulo duo puncta sequuntur

et Ladislao iam iobagionibus de Thurutz ad praehabitam unius aratri terram aliam itidem unius aratri adiicit, ita tamen, quod sicut populi de Thurutz, sic et ipsi de singulis sex mansionibus unum armatum ad regium exercitum mittere teneantur ; atque ita iobagiones castri iam unum, iam duo, iam etiam sex aratrorum terras possedisse apparet. 4 Quare probabilius videtur quod nullus seu pro his, seu pro aliis conditionibus iugerum numerus definitus fuerit, sed quod quantitas terrae a mutua inter regem et conditionem iobagionis castri solicitantem stipulatione pependerit, prouti postea, postquam colonorum systema

26.4 systema: sistema MS

inductum est, dotatio coloni servitionumque et obventionum emensio a mutua inter hunc et dominum conventione pendebat, id quod tantam in Regno varietatem produxit ut tandem certa tam quoad dotationem, quam et onera colonorum principia defigi oportuerit, quam nunc technico nomine urbarialem regulationem appellamus.