CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1552507 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1552507.

Nodus 1552507 in documento skrl-3.xml


§ 23 Exemplum suburbani ad conditionem iobagionis S. Regis elevati?

1 Cum iobagionum S. Regis ea fuerit characteristica nota quod familia talis non ab aliquo posteriore rege, sed ab ipso S. Stephano militiae alicuius castri adscripta fuerit, pronum esset existimare quod ad conditionem hanc nemo per privilegium posterioris alicuius regis evehi potuerit; et tamen protulit Belius diploma Stephani III de 1165. ex authographo a se descriptum, quo ille quosdam suburbanos castri Posoniensis ad gradum iobagionum S. Regis evehit. 2 Verum unicum hoc contra rei naturam editum exemplum pro ephemero reputandum esse existimo; caeterum vetustissimum istud ex hactenus de hoc argumento prolatis diploma, quia obscure admodum et improprie conceptum est, mirum in modum torsit Belium, Schierium, et Katonam Hist. Crit. tom 4, pag. 141, quibus necdum innotuerat haec conditionariorum graduatio et genuinum castrensium a iobagionibus castri , et horum a iobagionibus S. Regis discrimen: Istos (sunt verba diplomatis) homines suburbanos ... a servitio castrensi subtraxi, eo tamen tenore, ut inter proceres eiusdem castri proceres filii, scilicet Stephani, existant.

3 Ut appareat quod impropria hac phrasi suburbanos illos ad gradum iobagionum S. Regis elevare voluerit, meminisse opportet eius, quod § 18 insinuavimus, nimirum quod ex iis, qui ad castra regia confluxerunt, liberis hominibus aliqui terras sub conditionario aliquo servitio assumpserint; tales enim debuerunt esse suburbani illi, pro quibus diploma hoc emanavit, et ideo rex dicit: eos a servitio castri subtraxi; deinde quod iobagiones S. Regis prae aliis castri iobagionibus praeeminentiae praerogativa gavisi fuerint, uti id e 304, 360 pluribusque Rit. Expl. Verit. §-phis apparet, et ideo eos rex proceres castri appellat. 4 Denique quod ante voculam Stephani litteram S. vel vetustate erosam, vel scriptoris oscitantia exmissam fuisse admodum probabile sit.

5 Iam si restituta hac littera ita legamus: ut inter proceres eiusdem castri proceres filii scilicet S. Stephani existant , facile apparebit quod per impropriam licet clausulam illam filii S. Stephani , non nisi commemorati in tot aliis posterioribus chartis iobagiones S. Regis , id est descendentes eorum intelligantur, quos ipse S. Stephanus militiae alicuius castri adscripsit. 6 Forte non esset nimium audax coniectura si dicatur quod vocula etiam iobagionum emanserit, et tunc totus textus ad naturalem hunc sensum rediret: ut inter proceres eiusdem castri, proceres filii scilicet iobagionum S. Stephani existant.