CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1552266 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1552266.

Nodus 1552266 in documento skrl-3.xml


§ 19 Qui cives aut suburbani?

1 Quandoque plurimi eiusmodi liberi homines in regium aliquem, ut nunc loquimur, pagum confluxerunt, et ne in statum conditionarium recidant, privilegium libertatis huius eadem ferme fuit, quae nunc in oppidis privilegiatis viget, nimirum eximebantur a iurisdictione comitis castri, quam alii pagi agnoscebant; habebant facultatem eligendi proprium, a quo ius accipiant, magistratum; iure patronatus in parochiam loci, privilegio fori et aliquot nundinarum gaudebant. 2 Impetrato libertatis privilegio pagus talis iam villa libera , incolae vero eius hospites de villa libera T. dicebantur. 3 Et haec fuerunt prima sic dictarum regiarum civitatum incunabula.