CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1552009 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1552009.
§ 17De exemptis a castrensibus. 17
transposui; cf. Skerleczii " Epistulam ad M. G. Kovachich",§ 19,1.
1 De castrensibus exempti inRitu Expl. Verit. saepius memorantur, sed ita obscure ut inde elici non possit an hoc genus hominum eandem vel distinctam aiobagionibus castri effecerint conditionem.2 §-o 42o eiusdemRitus diserte distinguuntur dum dicitur:iobagiones de Bekus, scilicet Sungud etc, item iobagiones de castrensibus exempti, scilicet Réche etc; ita et §-o 174 ubi diciturquod essent quidem iobagiones, sed de castrensibus exempti ; non absimiliter §-o 183 qui ita habet:iobagiones castri de Lotmár impetierunt Voysloum etc. dicentes quod iobagiones essent de castrensibus exempti .3 Omnia haec distinctamexemptorum de castrensibus aiobagionibus castri conditionem denotare videntur.4 E contra dum §-o 248 dicituret hoc ipsum omnes alii iobagiones tam exempti, quam liberi S. Regis astruxerunt , cumiobagiones castri abexemptis distinctum non nominentur, videntur hae duae classes eandem effecisse conditionem.5 Ego utrosque ad eandem conditionem pertinuisse, eos tamen, qui quondamimmediate conditioni 17.5 quondam: condam MS
iobagionis castri ascripti fuerunt, prae illis, qui anteacastrenses fuere, et primum perexemptionem a castrensibus , gradumiobagionis castri consecuti sunt, honoris praerogativa gavisos fuisse arbitror.6 Nam perexemptos acastrensibus non nisi ii intelligi possunt quos reges ab incumbentibus conditionicastrensis , et inRitu Expl. Verit. §-phis 44, 194, et 160 indicatis oneribus exemerunt.7 Iam vero ut primum ab his oneribus liberabantur, debuerunt autnobilitari aut conditioniiobagionum castri adscribi.8> Quod posterius factum sit, docent iam provocati §-phi. <9 Quod autemveteres castri iobagiones maiori praeexemptis his existimatione gavisi fuerint, discitur e §pho. 174-o.10 Cum enim inde appareat quodveteres Castri Novi iobagiones quosdam Iku, Laurentium etc. pure ideo lite impetierint ut demonstrent eos antea fuissecastrenses , et conditione iobagionis castri tardius donatos, utique nil nisi praerogativam honoris prae illis consequi voluerunt; apparet enim e totoExpl. Verit. Ritu quod aevo illo ingens inter conditionarios aemulatio viguerit, et quisque aut alium, qui inhonoratiori conditione versabatur, ad suam deprimere, aut se ad honorificam magis conditionem extollere adnisus sit.