CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1551933 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1551933.

Nodus 1551933 in documento skrl-3.xml


§ 14 De conditione castrensium.

1 Illi qui operas cuiuscunque speciei ad castrum praestare tenebantur, quamquam perinde fuerint conditionarii , speciali tamen nomine castrensium, aut servientium castro compellabantur. 2 Horum conditio prae aliis conditionariis pro tantisper honoratiori reputabatur, quia in casu necessitatis pro defensione castri ipsi quoque arma corripere debebant, aevo autem illo potissimum armorum usus honorem adferebat. 3 Caeterum eos certo censu obstrictos fuisse docet Rit. Expl. Ver. § 44 ubi dicitur: castrenses castrensium censione debitores . 4 Quo loco pro intellectu veterum diplomatum observandum venit quod saepe omnes conditionariorum castro adscriptorum species generali castrensium nomine designentur, veluti in Belae IV diplomate de 1240. dum dicit: nolentes in obsequiis castrensium intervenire confusionem... placuit eorum debita subiuncta pensione designare . 5 Hic enim per castrenses intelligit omnes castro adscriptorum conditiones.