CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1551835 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1551835.

Nodus 1551835 in documento skrl-3.xml


§ 13 Conditionarios primum reges invexerunt?

1 Cum reges Hungariae, praeter vastam, quae ducali domui ipso occupati Regni tempore titulo patrimonii excisa fuit, terrarum plagam, in singulo praeterea comitatu castrum cum admensa notabili agri quantitate possederint, ad hunc illi omnis, cuius usum habere poterant, speciei conditionarios illocarunt. 2 Horum aliquibus necessaria castro servitia imposuerunt, veluti pistoribus, curriferis, custodibus carcerum etc; aliorum vero operas pro necessitate aulae regiae reservarunt, veluti udvornicorum, tavernicorum, vinitorum etc.