CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1551746 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1551746.
§ 12 De variis, quae olim vigebant, plebis conditionibus.
1 Detecta hac ratione plebeios ad statum privilegiatum provehendiorigine, superest ut ipsam actum hunc perficiendi formam, seu modum, qualis, qua periodo viguerit, uberius discutiamus; ut id planius intelligatur, iuvat diversas, quas Hungaria antiquitus habuit, hominum conditiones, de quibus alibi ex instituto egimus, hic compendio tantum recensere.
2 Praeterservos perfectos et 12.2
perfectos correxi:Praefectos MSlibertos habebant et Hungari et omnes reliqui, qui moderna Europaea regna condiderunt, barbari ignotam Romanisservorum imperfectorum speciem, qui iamconditionarii , iamconditionales , iamconditionaria servitute adstricti in veteribus litteris compellantur.3 Possidebant hi, ut iam diximus, terras sub obligatione praestandi unius tantum speciei servitii, et ideo tot erant classes eorum quot servitii species domus heicrequirebat. 12.3 heic
ut videtur 4 Erant hi liberioresservis perfectis quiindeterminatis servitiis et gravibus praestationibus tenebantur.5 Longe tamen aberant aperfecta libertate; poterat enim eos dominus sub eadem, quae ipsis incumbebat, servitii conditione una cum terra, quam colebant, vendere, legare, et donare; et ideo adservorum imperfectorum categoriam rite referuntur.