CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1551674 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1551674.

Nodus 1551674 in documento skrl-3.xml


§ 11 Corolaria.

1 Ex his prono alveo fluit primum quod usus terras sub solo militandi onere conferendi, aut iam possessas a conditionariis servitiis eximendo soli militiae officio obnoxias efficiendi, et per hoc impetratorem ad statum privilegiatum evehendi, seu, ut nunc loquimur, per donationem nobilitandi, ipsi Regno coevus fuerit. 2 Deinde quod iura et libertates, quibus status privilegiatus primum sub militis , dein sub servientis regii , denique sub nobilis nomenclatione in Hungaria gavisus est in substantia nil aliud importaverint, quam ius civitatis, idest capacitatem terras proprietatis titulo possidendi, ad quosvis Regni magistratus eluctandi, et edendi in comitiis suffragii; iure enim hoc nec servi nec conditionarii nec sic dicti hospites et liberi homines fruebantur, cum pro commembris nationis, adeoque reipublicae, considerati non fuerint; exemptio autem nobilium a tributis ex ipsa rei natura profluit, quia nemo simul propriis sumptibus militare, simul tributa dependere tenetur. 3 Postremo quod ad hoc, ut commembra nationis ad militandum propriis sumptibus cogi possint, debuerint ipsis terrae, et quidem ab omni alio onere exemptae in vicem stipendii conferri; nimirum, ut ex earum fructibus et vitam tollerare et sumptus belli sustinere possint. 4 Et hinc deinde enatum est principium illud quod omnis terra Hungarica sit libera, et soli militandi oneri obnoxia, ut adeo, etiam si illam possessor non a rege, sed a privato donationis , venditionis, legati , aut alio quocunque titulo obtinuerit, onus tamen militiae a proportione eius debeat sustinere.