CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1551630 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1551630.

Nodus 1551630 in documento skrl-3.xml


§ 10 Quando donationes per diploma conferri coeperunt?

1 Cum e hactenus productis primum diploma sit Emerici de 1197. quo aliquis ad statum privilegiatum evehitur, videri posset quod actum hunc solenni diplomate consignandi usus tum primum originem acceperit. 2 Verum prostant litterae Stephani III de 1165. infra § 23 exhibendae, quo certos suburbanos Posoniensis castri ad gradum iobagionum s. regis elevat. 3 Cum conditio haec fuerit infra statum servientis regii, uti § 16 ostendemus, et tamen translatio ad illam per diploma facta sit, vix dubitari potest quod elevatio etiam ad privilegiatum seu militis , seu servientis regii , iam sub hoc rege et fors aliquot eius praedecessoribus per regium diploma perfici consveverit.