CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1551413 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1551413.

Nodus 1551413 in documento skrl-3.xml


§ 6 Quando pro libero homine compellatio militis usurpari coepit?

1 Ad aliquam quaestioni huic lucem affundendam meminisse oportet quod iam sub Geysa, praesertim vero sub S. Stephano conplures non modo optimates , sed et plebeii exteri, partim exercendi alicuius opificii aut quaestus gratia, partim tollerandae manuali opera aut ingenuo aliquo servitio vitae Regno immigrarint. 2 Horum certe nullus venturus erat si se ad servilem conditionem redigendum esse scivisset. 3 Hi itaque omnes retento suo libero statu recepti, atque ita primum nova iterum et tertia hominum conditio in Hungaria enata est, qui liberi erant ab omni potestate dominica, et tamen iure civitatis non gaudebant. 4 Haec hominum conditio iam hospitum , iam liberorum hominum compellatione, qua antea sola nationis Hungaricae individua gaudebant, designari coepit. 5 Ut se ab his distingvant, Hungari videntur tum primum militis compellationem adoptasse. 6 Sola enim haec nomenclatio in legibus S. Stephani libro 1. c. 4, l. 2. c. 14. § 1, item cap. 21, 25, 33, 43, et 44; in legibus S. Ladislai l. 1. c. 41, l. 2. c.1, l. 3. c. 15. § 1; denique in Colomanni l. 1. c. 65. usurpatur; nomen servientis regii , minus vero nobilis vocabulum in nullo, quae hactenus pertractata sunt, aevi huius diplomate deprehendi.