CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1551385 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1551385.

Nodus 1551385 in documento skrl-3.xml


§ 5 An sub S. Stephano donationes in diploma redigi consveverint?

1 Post adoptata sub S. Stephano a maiori nationis parte Christiana sacra, complures episcopatus fundati, monasteria excitata, imo in aliquot Regni locis etiam gymnasia aperta sunt. 2 Itaque sub hoc rege usus litterarum in Hungaria iam ita invaluit ut graviora negotia, veluti leges, fundationes episcopatuum, monasteriorum, et similia, scripto comprehendi coeperint. 3 Cum tamen nulla terrae alicuius seu collatio, seu a prioribus oneribus exemptio, seu denique alicuius e plebe ad statum privilegiatum elevatio usque dimidium saeculi XII producta

5.3 producta: prostracta MS

sit, merito dubitari potest an usus aliquem e plebe ad statum privilegiatum per regis diploma evehendi iam hac epocha viguerit, vel vero id porro etiam verbo tantum coram testibus perfici consveverint.