CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1551336 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1551336.

Nodus 1551336 in documento skrl-3.xml


§ 4 Primitiva nobilitandi forma vel per donationem vel per exemptionem terrae, et haec verbo tantum, fiebat.

1 Postquam Hungari res suas in Regno confirmassent, ipsa militaris, quam habebant, constitutio, eos ad continua ferme bella impellebat. 2 Inde tam frequentes eorum in omnes fere Europaeas provincias sub ducibus procursiones, quarum etiam illae, quae feliciter cesserant, magnum tam primitivarum , quam et adscitarum in societatem armorum Slavicarum familiarum numerum absumpserunt. 3 Aliquando vero ita caesi sunt Hungari ut vix pauci cladis nuncii superfuerint. 4 Debuit itaque iam duces de novis militiae supplementis cura incessere; haec autem non secus obtinere potuerunt quam si, ut advicinantibus in Regnum exteris terras sub solo militiae onere conferant, aut domesticorum , quos iam antea in classem conditionariam receperant, terras ab omni alio praeter militiam onere eximendo eosdem ad statum militum elevent; cum hac ratione singulares familiae ad privilegiatum militum statum evectae sint, ignoto licet adhuc nobilis vocabulo usus ignobiles ad statum privilegiatum elevandi in substantia iam tum invaluit; in modo tamen illud discrimen intercessisse videtur quod nullo adhuc apud Hungaros litterarum usu omnes hae terrarum seu collationes, seu exemptiones verbo tantum coram testibus fieri consveverint.