CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1550875 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1550875.

Nodus 1550875 in documento skrl-3.xml


17.

1 Iidem hi comitatuum senatus, ut illi in civitatibus liberis regiisque constitui soliti sub nomine sedium iudiciariarum diebus aliis etiam pro iudiciis considebunt iudicabuntque causas qua fora p rimae instantiae quorumcunque incattorum sub suam iurisdictionem pertinentium indiscriminatim de substrato quo- et quantocunque. 2 Ab his foris appellatae causae pro revisione transmittentur ad Tabulas Regias, necessario multiplicandas, tum ideo, quod causas facile omnes totius late protensi Regni ibi velut in foro appellatorio revideri contingat; tum vero ideo quod causae multae natura sua tales sint quas in Tabulis Regiis, tanquam in foro primae instantiae, suscitari oportet.

3 In singulo igitur generalium Regni districtorum una Tabula Regia forma veteri retenta in locum deinceps superfluarum districtualium tabularum erigatur. 4 Consiliarii harum tabularum, quod Aulae Regiae nomine hic feratur sententia, praeter Vice-palatinum, Vice-iudicem curiae, vice-tavernicum (ob causas huc appellatas etiam regiarum civitatum omnium sine discrimine), et vicarium primatis, assessorem unum archi-episcopalem; deinde praeter quatuor protocolarios (omnes hos per respectivos suos principales seu repraesentatos etiam in posterum denominandos) caeteri omnes ad nutum et libitum Suae Regiae Maiestatis, ex omnibus tamen quatuor Regni statuum ordinibus, ac consequenter etiam civibus, nominentur.

5 Ab his foris revisoriis demum causae ultra appellatae (appellata vero saltem iis concedenda quibus in foro primo et altero appellatorio dispar obtigit sententia) ad Senatum Regni Excelsum , comitiorum vicarium, velut sup remum iustitiarium forum pro superrevisione deferantur. 6 Et cum in Senatu Regni Excelso pro iure dicendo consessum fuerit, tum per quatuor Statuum Ordinumque syndicos per ipsos singillativos ordines constituendos; cum vero pro politicorum negotiorum tractatione conventum fuerit, tum per secretarios ordinum quatuor cancellarios, similiter nominandos, ad plenum senatum referetur; assessores quippe ipsos in senatibus non referre, sed tantum arbitros vel iudices propositorum vel allegatorum esse et decet et expedit rei publicae.

7 Caeterum secretarii Ordinum cancellarii primatis directioni ita ut syndici Ordinum directioni procuratoris nationis suberunt.