CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 155074 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/155074.

Nodus 155074 in documento kunic-r-epigr.xml


786. [782.] Ad Postumum de mulierum mutabilitate. Postume, quae toties te vultu excepit amico, Affata et blando est comiter alloquio, In te mutatum, quaeris, quid viderit Aegle, Quae te nunc tristi dura supercilio, Vix una interdum venientem voce salutat. In te mutatum vidit, amice, nihil, Sponte sed ipsa sua mulier mutatur in horas, Alternatque omnes fluxa levisque vices. Fluxa hercle atque levis; folio plumaque volante, Et nebula et vernis mobilior Zephyris.