CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1550633 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1550633.

Nodus 1550633 in documento skrl-3.xml


10.

1 Magnates et Nobiles, quod alioquin ex lege naturae ad sui suorumque felicitatem, ex fine vero illo civitatis, in quam sub ducibus et regibus olim coaluerunt, ad sui suorumque securitatem omnimode procurandam obligentur; pristino illo praeclaro in Regno Hungariae tum feliciter florente securitatis instituto non iam nisi in monumentis superstite, praesentibus vero rerum circumstantiis aliam utique nunc provisionem exigentibus, titulo redimendae legalis, nobilitati certo summe onerosae insurrectionis, ex iusta animisque Hungarorum peculiariter ingenita humanitate in levamen miserorum, communis securitatis onera unice portantium, colonorum et civium iustum subsidium belli pacisque parem securitatem exigentis tempore, quot annis libere tum applacidaturi sunt cum per Senatum Regni Excelsum Statibus et Ordinibus Regni in provinciis generaliter congregatis praevie et rationes Camerae Regiae de proventibus et erogationibus Thesauri Regni Regii, et praesentes Regni necessitates clare ob oculos positae fuerint.